PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

De gradu ascendentis investigando

Vienna, ÖNB, 3124 · 85r

Facsimile

De gradu ascendentis verissime inveniendo

Semper Luna in nativitate gradus eius describit in conceptione terminum dierum integrorum, quare si fuerit super terram quot superhabundant in nativitate tot sunt annus in conceptione; si vero fuerit sub terra, tot sunt plus.

Dixerunt Ptolomeus et Hermes: Locus Lune in nativitate hominis est gradus ascendentis in conceptione et gradus ascendentis in nativitate est gradus Lune in conceptione.

Expositio. Equabis Lunam in hora nativitatis facte per extimationem quam precisius potes et aspice distanciam graduum et minutorum existentium inter minutum loci corporis ipsius Lune et minutum gradus ascendentis, qui sunt gradus circuli recti dantis pro quolibet signo 30 gradus. Postea divide ipsam distanciam per 13 gradus et octo minuta, scilicet medium motum Lune, et erunt dies. Et illud quod superhabundat si fuerit 7 gradus vel plures, pone unum diem iuxta alios divisos per 13, quia volo ut ipsi vocentur dies integri. Si vero fuerit rexiduum minutum 7 gradibus pro illis, non ponas diem integrum, sed ab ipsis subtrahe 13 et pro quolibet gradu pone duas horas et adde diebus integris divisis per quos servabas hoc autem totum est distancia corporis Lune a gradu ascendentis ubi media mora, que constat ex 273 diebus. Et si Luna fuerit super terram, subtrahe hanc totam distanciam ab ipsa media mora, scilicet a 273 diebus. Et si Luna fuerit sub terra, adde hanc distanciam ipsi medie more et totum colectum erunt dies et hore et minuta horarum, quibus stetit natus in ventre matris. Cum quibus diebus, horis et minutis horarum, retrocede versus conceptionem, et primo cum diebus integris tantum usque ad diem integrum inequatum qui cognoscitur per distanciam dierum tantum integrorum, qui dies conceptionis integer cognoscitur, ex principio eius per horam similem gradui ascendentis nativitatis, que hora erit terminus diei numero completi, et modo propinquus est ille terminus horis gradus ascendentis conceptionis. Quem gradum ascendentis conceptionis si volueris cum superhabundancia horarum et minutorum ex distancia ultra dies integros, accede et recede ab ipsa hora diei integri et adequa taliter quod gradus Lune corporaliter in nativitate sit gradus ascendentis in conceptione, et adde horas et subtrahe secundum distanciam horarum a puncto gutationis ad punctum nativitatis. Ut ergo concordes horas et minuta horarum que superhabundant vel deficiunt diebus integris, hoc est ut hore et minuta horarum que superhabundant vel deficiunt ex distancia gradus ascendentis nativitatis, et gradus Lune concordent cum horis et minutis, que sunt inter gradum ascendentis conceptionis et gradum ascendentis similem hore nativitatis, oportet ut aspicias primo et principaliter ascensionem graduum in circulo obliquo, qui sunt inter gradum ascendentem ipsius conceptionis et gradum ascendentem in puncto hore similis nativitati, divide per 15, quia sunt hore et pro quolibet gradu rexidui pone quatuor minuta et hoc est tempus horarum minutorum et secundorum quibus stetit natus in ventre matris ultra vel citra dies numero completos.

Equatio dierum: subtrahe ex distancia 13 gradus et 8 secunda pro quolibet die et rexiduum equa ut infra. Equatio graduum superhabundancium ultra dies integros est gradus equatus secundum medium motum Lune 55 minuta, 15 secunda, 30 tercia. Et cum hec minuta, secunda, tercia reduxeris ad gradus integros, pone pro quolibet gradu duas horas, sed leviter fit per subractiones pro quolibet gradu, subtrahe 4 minuta, 44 secunda, 30 tercia, scilicet a quolibet gradu inequato, et cum subtraxeris, erit equatus, pone postea duas horas pro quolibet gradu equato.

Glosa circha expositionem. Equabis Lunam hora nativitatis etc. Ad equandum Lunam in hora nativitatis, oportet ut primo habeamus gradum ascendentis nativitatis. Aspice distanciam graduum et minutorum circuli obliqui qui sunt inter meridiem precedentem nativitatem et gradum ascendentis nativitatis posite per extimationem et divide per 15 gradus, quia sunt hore. Et de rexiduo accipe pro quolibet gradu quatuor minuta et habebis horas et minuta horarum post meridiem qui precedit nativitatem. Distancia vero graduum et minutorum, qui sunt hore et minuta horarum, sic accipitur. Aspice gradum et minutum Solis in meridie precedente nativitatem et cum ipso intra tabula circuli directi et in directo eiusdem gradus sub signo ubi est Sol accipe ascensionem graduum et minutorum que sunt in meridie et pone extra, quia si inveneris similem numerum in circulo obliquo habebis gradum ascendentis meridiei. Aspice etiam gradum et minutum Solis in nativitate et accipe cum ipso in tabula circuli obliqui ascensionem graduum et minutorum inter hanc vero utramque ascensionem sunt hore et minuta horarum, et minuta horarum que sunt inter meridiem et gradum ascendentis nativitatis si ipsam distanciam divideris gradus pro quibuslibet 15 gradibus horam unam et pro quolibet gradu quatuor minuta.

Habita in nativitate distancia inter gradus et minuta ascendentis et gradus et minuta corporis Lune, que distancia sunt gradus circuli recti, scilicet pro quolibet signo 30 gradus, ut habeas ipsam veram, divide ipsam distanciam graduum et minutorum secundum medium motum Lune per 13 gradus et 8 minuta et pro quibuslibet 13 gradus et 8 minuta pone diem unum. De rexiduo vero graduum et minutorum circuli si subtraxeris 13 gradus et 8 minuta, pone pro quolibet gradu duas horas equales et habebis distanciam dierum, horarum et minutorum qui adduntur vel subtrahuntur a media mora, scilicet a 273 diebus. 13 vero gradus subtrahitur hoc modo pro quolibet minuuntur 4 minuta et 37 secunda et remanent 55 minuta et 23 secunda, que sunt due hore. 8 minuta subtrahitur pro quolibet gradu septem secunda, 30 tercia, que sunt equatio unius gradus et pro ipsis ponuntur due hore ex superfluo distancie ultra dies integros quod vocatur distancia equata, scilicet dierum, horarum et minutorum qui adduntur vel subtrahuntur medie more ut habeas veram. Verior autem atque perfectior equatio disctancie est secundum quod ego probavi, ut cum equaveris nativitatem per conceptionem, ut in sequentibus totaliter patebit, et verificaveris ascendentem ipsius nativitatis ad gradum, minutum et secundum, divide distanciam secundum verum motum Lune hoc modo. Compensa verum motum Lune a gradu et minuto ascendentis ad verum gradum et minutum corporis Lune, scilicet quot dies, hore et minuta horarum sunt preterite ante nativitatem a loco Lune in gradum ascendentis hora nativitatis. Compendiosa vero regula indiget alia equatione, hoc est ut eques Lunam quando fuit in gradu et minuto, qui est gradus et minutum ascendentis, et dinumera dies, horas et minuta horarum, et hec vocatur equatio distancie secundo examinata. Quam distanciam adde medie more si Luna fuerit sub terra. Si vero Luna fuerit super terram, divide secundum medium motum Lune, ut supradictum atque doctum est, et subtrahe a media mora, retrocede versus conceptionem cum vera mora nati et equa taliter ut sit gradus ascendentis in hora gutationis gradus Lune in hora nativitatis.