PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 105v

Facsimile

sic igitur reliqua linea MZ cum linea BZ scite dabuntur. Unde angulus BZM non ignorabitur, qui cum angulo BGZ pridem noto equipollent angulo ABZ; unde ipse angulus ABZ cognitus erit. Quare distantia medii loci Veneris, qui et Soli communis est, ab auge ecentrici constabit. Igitur locus ille medius nequaquam occultabitur. Per ea autem que in tertio libro disserebantur, ex loco Solis medio locus eius verus haud inscitus prodibit. Cum itaque locus Veneris ad nutum positus sit et locus Solis verus pateat, cognitum erit intervallum quod ipsorum locis veris intercidit, et hoc erat cupitum.

⟨XII.13⟩ 13. Longitudo itidem matutina quam maxima Veneri accidat comprehendere.

Paulo diversiorem subiciemus figuracionem, in qua linea veri motus motus] loci W Veneris continget latus epicicli dextrum. Linea vero GL perpendicularis, que pridem semidiametro epicicli obviavit, nunc semidiametro epicicli continuate extrinsecus ad rectos incidat angulos. Silogismo autem superiori ex loco augis cognito et loco planete pro libidine supposito, erit nota linea GK equalis linee LT. Hinc tota LZ respectu semidiametri ecentrici GZ nota habebitur, et ideo angulus ZGL mensuratus, qui ex recto LGK ablatus relinquet angulum ZGK non ignotum. Is Is] et W denique angulus ZGK angulo DGK sociatus conflabit angulum ZGD scitum. Unde et residuus de duobus rectis angulus, scilicet BGZ, nequaquam ignorabitur, cuius suffragio reliqua ut ante hac feceras sedulo eniteris.

⟨XII.14⟩ 14. Mercurii longitudines a Sole maximas ex loco eius vero in orbe signorum cognito deprehendere.

In linea ABG punctus A sit aux ecentrici, G centrum mundi, B centrum motus equalis, et T centrum parvi circuli quem centrum ecentrici describit. Epicicli autem circulus ZH super centro E statuatur, quem contingat linea GH in puncto H, eiusque centrum continuetur cum tribus punctis B, G, H lineis suis. Sitque locus planete, quem ostendit linea GH, in orbe signorum notus. Propositum est invenire maximam Mercurii a vero Solis loco longitudinem, quod nequaquam poterimus exequi ingenio quo circa Venerem freti sumus. Nam licet angulum AGH notum habeamus, tamen nulla distantia centri epicicli ab aliquo trium punctorum G, B, et T cognita est, cuius quidem scientia ad hanc rem est necessaria. Cogitandum igitur fuit super alio medio quo institutum nostrum attingendi fieret fieret] corr. ex fuerit copia. Certi autem sumus quod cognito angulo ABE, scilicet motus medii longitudinis, cognoscetur per ea que superius ostensa sunt. Angulus diversitatis BEG cum angulo BGE, et ideo etiam linea EG respectu semidiametri ecentrici, quo quidem respectu et semidiameter epicicli nota erit. Hinc angulus EGH et inde totus angulus AGH noti erunt. Sic ex loco medio planete supposito verum ipsius elaborandi patet ianua. Medio autem loco Solis dato verum ipsius eniti quis ignorabit? Quare medio loco Solis aut Mercurii (quoniam is ambobus communis est) ad libitum supposito, facile agnoscemus