PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 116r

Facsimile

⟨XIII.25⟩ 25. Tempus quod est ab occasu vespertino ad ortum matutinum alicuius trium superiorum mensurare.

Ad huius rei investigationem sit circulus ecliptice ABG super centro D. Locus planete sero primum disparentis sit B et locus Solis A. Ex puncto itaque B noto per precedentem habetur arcus AB notus, quo videlicet planeta ipse distat a Sole. Ex quo denique arcu scietur in quanto tempore Sol describet arcum AB. Interea tamen planeta non quiescet. Moveatur itaque ad punctum C. Sole igitur punctum B attingente planeta erit in C. Ex distantia autem eorum, scilicet arcu BC, invenies tempus, scilicet in quo Sol describit arcum BC. Quo descripto planeta erit in H puncto propter motum eius in hoc tempore. Ita consequenter procedes donec ad sensum videbuntur coniuncti. Sint ergo nunc coniuncti verbi gratia Sol et planeta in puncto H. Ab instanti igitur occultacionis usque ad instans coniunctionis Sol descripsit arcum AH notum et planeta arcum BH notum, tempusque in quo dicti arcus describuntur per ea que iam dudum superius dicta sunt notum fiet. Quo duplato habebis prope verum tempus totum quod est a principio occultacionis usque ad principium apparitionis.

Quod si precisius habere velis tempus illud, pone arcum KH equalem arcui BH. Erit igitur in principio apparitionis planeta aut in K puncto aut insensibiliter ab eo distabit. Per precedentem igitur invenias distantiam inter Solem et planetam in principio apparitionis sue eo in puncto K existente. Sitque distantia illa KG. Aggregatis itaque tribus arcubus AB, BK, et KG iam notis, resultabit totus arcus AG cognitus, quem in quanto tempore Sol peragrare potest non ignorabis si tercium huius operis librum satis vidisti. Et illud tempus erit a principio occultacionis usque ad principium apparitionis, quod querebamus.

Facilius tamen hec omnia comparabis si motum planete verum in uno die a motu Solis unius diei subtraxeris, et per residuum diviseris arcum AB. Exibit enim tempus quod inter principium occultacionis et tempus coniunctionis comprehenditur. Quo duplato tempus totius occultacionis integrabitur. Aut si tocius occultacionis tempus precisius habere voles, ad tempus illud, quod videlicet inter principium occultacionis et coniunctionem est, invenias motum planete verum, quem hic representat arcus BH; et eum dupla ut habeas locum planete in principio apparitionis. Ex quo denique distantiam eius a Sole ut prius investigabis. Qua divisa per superationem Solis in uno die, exibit tempus quod est inter instans coniunctionis et instans apparitionis. Coniunge hec igitur duo tempora et habebis intentum.

⟨XIII.26⟩ 26. Ab occasu matutino Veneris sive Mercurii usque ad ortum vespertinum quantum fluere temporis oporteat investigare.

Neque figuratio huius propositi neque executio in ullo a precedenti differunt nisi quod ubi prius ponebas Solem nunc ponas Venerem aut Mercurium, ubi vero in precedenti planete locum dabas nunc Solem ipsum collocabis. Sicut enim Sol tribus superioribus appropinquans eos cogit occidere ita