PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 2v

Facsimile

Epitoma primi libri Ptolemaei

Recte profecto meo iudicio nobiliores philosophi, o Syre, distinxerunt inter theoricam philosophie et practicam partem. Nam etsi ipsi practico practico] practice W accidat prius theoricam esse, nilminus multum inter eas interest, non solum quoniam aliquas moralium virtutum posse inesse aliquibus eciam absque disciplina videmus, speculationem vero universi impossibile esse absque disciplina adipisci, sed eo maxime quod ibi quidem tota utilitas ex frequenti circa ipsas res operatione, hic autem ex speculatione advenit. Quare nos eciam putavimus decere operationes quidem nostras dirigere secundum considerationem eorum que apparent ut neque in minimis deviemus ab optima et ordinata universi dispositione, maiorem vero ocii partem circa speculationes que multe venusteque sunt adhibere. Etenim ipsam speculativam Aristoteles decenter certe in tria prima genera dividit, naturale scilicet, mathematicum et theologicum. Cum enim omnia encia ex materia, forma et motu consistant, quorum unumquodque videri quidem seorsum non potest, sed solum intelligi eciam absque ceteris. Primam quidem motus universi causam deum ipsum invisibilem atque immobilem recte quis putabit, eiusque investigativam scientiam theologicam merito nominabit, cuius operationem sursum circa sublimiora mundi esse ponet omnino seiunctam a substancia sensibilium. Quod vero materialem et semper motam qualitatem investigat circaque album et calidum, dulce et molle, et huiuscemodi versatur, naturale utique appellabit, quod inter corruptibilia ut plurimum et subtus orbem lunarem invenitur. Id autem quod species motusque locales qualitatis manifestat, figuram ac quantitatem tum discretam tum continuuam, item locum et tempus et similia querit mathematicum iuste appellabit, quod inter duo predicta locum habet, non solum quoniam et per sensum et absque sensu percipi potest, sed eciam quoniam omnibus simpliciter entibus accidit tum mortalibus tum immortalibus. Nam illis que semper mutantur communicat secundum motum localem; eternis vero secundum immutabilitatem atque immobilitatem forme sue. Quo fit ut alia quidem duo speculationis genera coniecturam potius quam scientiam aliquis nominabit, theologicam quidem propter eius nimiam obscuritatem et incomprehensibilitatem, naturalem vero propter continuum et incertum materie fluxum, propter quod neque sperare quis possit philosophos de ea concordes esse futuros. Solam autem mathematicam, si quis