PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 30v

Facsimile

efficit unum differentem et terciam unius minuti hore. Ex hoc exemplo habes causam conversionis dierum differentium in mediocres et econverso.

⟨III.30⟩ 30. Principium diminutionis dierum differentium a mediocribus aliter inquirere tabulamque equationis dierum componere.

Tale principium iam ostensum est esse circa medium Aquarii, sed supposita fuit aux Solis immobilis. Nunc vero cum aux Solis comperta est moveri, querendum erit principium hoc precisius. Erit autem principium illud in eo loco circa medium tamen Aquarii ubi motus Solis equalis correspondens uni gradui motus veri fuerit precise equalis ascensioni recte correspondenti uni gradui veri motus Solis. Et ante tale punctum principii oportet diem differentem maiorem esse mediocri, et post tale punctum principii oportet diem mediocrem maiorem esse differente. Sit itaque in figura ecliptice portio a sectione vernali versus principium Capricorni BA, portio equatoris sibi conterminalis BG, polus mundi D. Item superficies ecentrici Solis in superficie ecliptice sit SHC, cuius centrum sit E, et centrum mundi F, longitudo propior S. Ex superioribus constat S esse sub principio Capricorni nostro tempore, scilicet sub A. Erit itaque principium diminucionis dierum differentium a mediocribus in portione AB. Sit ipsum punctum N, factoque MN gradu uno et NO gradu uno ductisque lineis et circulis ut in figura, vero motui NM respondent elevatio recta QP et medius motus KH. Sic vero motui ON respondent elevatio recta RQ et medius motus LK. Oportet si N est punctus principii diminutionis dierum differentium a mediocribus quod arcus RQ sit maior arcu LK et arcus KH sit maior arcu QP. Nam dum dies differens maior est mediocri, oportet ut additamentum verum maius sit additamento medio, sed dum dies medius maior est differente, oportet ut additamentum medium maius sit additamento vero. Additamentum autem medium non est aliud nisi medius motus Solis in tempore dato. Additamentum autem verum est ascensio recta que respondet vero motui Solis in tempore, ut patet ex ratione dierum differentium et mediocrium. Quare oportet ut ante punctum principii diminutionis dierum differentium a mediocribus, ascensio recta que respondet vero motui Solis in tempore dato sit maior medio motu Solis in eodem tempore, et post tale punctum sit econverso.

Ad inquirendum igitur punctum N et componendum tabulam equationis dierum, primo compone tabulam qua ex vero motu Solis ab auge dato extrahitur medius motus sibi correspondens. Id fac secundum doctrinam datam in 16a huius. Eius tabule adiutorio facile habebis propositum. Pone N finem 21 gradus Aquarii et NM unum gradum, similiter NO unum gradum. Et sit aux Solis in principio Cancri. Erit igitur A