PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 37v

Facsimile

DE 160 gradus 50 minuta. Igitur residuum de semicirculo fuit 19 gradus 10 minuta, cuius medietas AD aut GE fuit 9 gradus 35 minuta, cursus Lune verus in latitudine a nodo. Ergo AZ fuit 10 gradus 34 minuta, distantia Lune a nodo secundum cursum latitudinis medium in prima eclipsi. Et BGAZ fuit 280 gradus et 34 minuta, distantia distantia] corr. ex distantie Lune in latitudine secundum motum equalem a puncto maxime latitudinis in partem septentrionis. Ex hoc et intervallo inter principium annorum Nabonassoris, Nabonassoris] corr. in Nabonassaris firmata est radix huius motus. Nam motus medius in latitudine in predicto intervallo, scilicet 27 annis Egiptiis, 17 diebus, 11 horis, et sexta, fuit 286 gradus 19 minuta, quem si auferimus a 280 gradibus 34 minutis, remanent 354 gradus 15 minuta, radix medii motus in latitudine computando a puncto septentrionali maxime latitudinis in principio annorum Nabonassaris.

⟨IV.17⟩ 17. Quantus sit medius motus nodi contra successionem signorum concludere.

Quia medius motus Lune in longitudine ad unam diem minor est medio motu latitudinis ad unam diem, ideo oportet ut hoc accidat propter motum nodi contra successionem signorum. Aufer itaque medium motum in longitudine unius diei a medio motu latitudinis unius diei. Remanebit medius motus capitis Draconis unius diei, qui semper est contra signorum successionem.

⟨IV.18⟩ 18. Tabulam diversitatis primae primae] corr. ex primo componere.

Hec semper sufficit pro locis Lune equandis ad horam coniunctionis aut oppositionis vere. Componitur autem eo ingenio quod habitum est in 17 et 19 tercii huius de Sole secundum viam epicicli nisi quod hic proportio DA ad AE, hoc est linee a centro terre ad centrum epicicli ad lineam que est semidiameter epicicli, tenetur que est 60 ad 5 partes et quartam.

⟨IV.19⟩ 19. Proportionem semidiametri epicicli ad lineam inter centrum terre et centrum epicicli inventam esse diversam a proportione distantie centri ecentrici a centro mundi ad semidiametrum ecentrici ex errore numerationis Ipparchi, Ipparchi] corr. in Hipparchi non ex horum modorum epicicli et ecentrici diversitate contigisse.

Idem enim secundum utramque viam accidere iam demonstratum est in octava huius. Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus autem reperit secundum viam ecentrici proporcionem semidiametri ecentrici ad distantiam centrorum proportionem 3144 ad 327 et 2/3 unius, et est velut proportio 60 ad 6 et quartam unius. Sed secundum viam epicicli dixit se invenisse proportionem linee a centro mundi ad centrum epicicli in coniunctione aut oppositione ad semidiametrum epicicli proportionem 3122 ad 347 et medietatem unius, et est velut proportio 60 ad 4 et 45 minuta. Proportio autem 60 ad 6 et quartam unius facit angulum maxime diversitatis veri motus a medio in eclipsibus 5 gradus 59 minuta, sed proportio 60 ad 4 et tres quartas facit angulum hunc 4 gradus et 34 minuta. Proportio autem quam Ptolemeus reperit, scilicet 60 ad 5 et quartam unius, facit hunc