PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 39v

Facsimile

armilla in ea mobili ad Lunam donec per foramina aut acies pinnularum Lunam in celo videas, pariterque ecliptice et exterior armille sese obumbrent. Et tunc sectio armille interioris cum ecliptice armilla locum Lune in longitudine arcusque armille interioris inter eclipticam et regulam pinnularum latitudinem Lune ab ecliptica ostendunt.

Simili via per locum Lune cognitum loca aliarum stellarum in longitudine et latitudine verificabis. Adverte tamen quod in Luna hec consideratio fallere potest propter diversitatem aspectus eius, ut patebit.

⟨V.3⟩ 3. Lune diversitas secunda quibus indiciis reperta sit declarare.

Sepe instrumento armillarum locum Lune Ptolemeus verificavit et ut diversitatem aspectus excluderet cum in medio celi esset observavit. Invenitque locum eius per considerationem inventum aliquando concordem esse loco eius quem ex superioribus numeratio dedit, aliquando vero discordem, et quandoque differentia fuit parva, quandoque multa. Quanto autem consideratio fuit vicinior coniunctioni aut oppositioni tanto differentia minor; quanto vicinior quadrature tanto maior. Nullam etiam reperit dum esset in auge epicicli aut opposito augis, sed maximam differentiam comperit dum Luna ab auge epicicli per quartam in quadratura ad Solem distaret. Et tunc si diversitas fuit minuenda, invenit per considerationem locum Lune magis diminutum quam numeratio dabat; et si fuit addenda, invenit magis auctum quam numeratio exigebat. Ex his palam fuit quod Luna preter diversitatem primam haberet etiam diversitatem secundam, et quod talis maxima accidere potest in quadraturis eius ad Solem, nullam vero in coniunctionibus aut oppositionibus esse. Sic bis in mense lunari hec secunda diversitas perficitur.

⟨V.4⟩ 4. Huius secunde diversitatis causam reddere.

Quia itaque in quadraturis Lune ad Solem maxima diversitas veri motus Lune a medio maior est maxima diversitate veri motus Lune a medio maior…medio‌2] i. m. reperta per numerationem, necesse est ut centrum epicicli Lune in quadraturis vicinius sit centro mundi quam in coniunctione aut oppositione. Propter huius enim ad terram accessum fit ut anguli diversitatis prime maiores contingant. Oportet igitur ut centrum epicicli ad centrum terre accedat et recedat ut in mense lunari bis sit in maxima accessione bisque in maxima eius elongatione a centro mundi, in maxima quidem accessione in quadraturis ambabus, in maxima distantia in coniunctionibus et oppositionibus. Id vero fit si centrum orbis ecentrici moveatur circa centrum mundi in contrarium successionis ita ut dum centrum epicicli Lune fecerit unam revolutionem secundum successionem signorum redeundo ad lineam medii motus Solis, centrum ecentrici Lune fecerit quoque unam revolutionem contra successionem etiam redeundo ad lineam medii motus Solis. Hoc enim motu addito ad priores motus quos diximus, scilicet motus motus] we would expect ‘motum,’ but it is not in the witnesses centri epicicli in longitudinem et motum medium in latitudine atque motum in diversitate epicicli, manebunt apparentia superius dicta de diversitate prima, atque