PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 74r

Facsimile

bem cui epiciclus infigitur necessario posuerunt ecentricum.

⟨IX.3⟩ 3. Medios motus harum stellarum quibus temporibus mensurari incertum sit enumerare.

Quia animum inducimus scire loca harum stellarum vera ad omne tempus et motus earum veri ex supradictis in sua velocitate irregulares sunt, cogitandum fuit de medio, quo extraherentur huiusmodi vera loca, scilicet de tempore noto cui motus medius respondeat notus. Illud autem non potuit fieri per staciones stellarum velut antiquorum quidam fecere, scilicet ut arcum a stella pertransitum in tempore quod est inter duas stationes diceremus esse medium motum huic tempori respondentem. Nam neque tempus illud satis precise comprehendi potest cum stella tempore notabili in uno loco pene manere videatur, neque arcus huiusmodi inter binas staciones primas equales sunt propter ecentricum. Per ortus etiam earum non erit via. Stelle enim primo apparentes subito disparent ita quod loca earum comprehendi nequeant, atque aer ipse ut nunc cicius nunc tardius appareant occasio est. Preterea per considerationes ad stellas fixas nihil efficietur. Licet enim in tempore noto planetarum aliquis ad stellam fixam rediens arcum descripserit notum, tamen quia motus eius circa centrum mundi irregularis est, accidet forte quod hunc arcum aut ei equalem describet alias in tempore maiori aut minori. Non igitur comprehensus erit arcus medii motus. Illud denique non nihil erroris ingerit quod stelle apud orizontem et apud caeli medium non equaliter inter se distare videntur.

⟨IX.4⟩ 4. Nunc qua via incedendum sit eligere.

Observandum est ut eorum aliquis a medio loco Solis certam habeat distantiam et sic sic] corr. in sit in parte zodiaci nota secundum longitudinem. Deinde vero expectandum donec planeta revertetur ad eundem locum et cum hoc eam quam prius a medio loco Solis distantiam habeat. Hac conditione stante certum est rediisse priores diversitates, in epiciclo quidem propter eandem a loco Solis medio distantiam et in ecentrico quia ad locum in quo prius erat centrum epicicli reversum est. Sed notum erit tempus inter duas considerationes, et notus erit numerus revolucionum in longitudine et diversitate. Nam in tribus superioribus numerus revolutionum integrarum in longitudine et numerus revolucionum integrarum in diversitate ad certum tempus equantur numero revolucionum Solis in eodem tempore, ut facile ex superioribus dictis elicies. In Venere autem et Mercurio numerus revolutionum longitudinis equatur numero revolutionum Solis. Hii enim tres motus medios equales habent quoniam a Sole Venus et Mercurius certos limites nunquam excedunt. Ceterum numerus revolutionum Veneris et Mercurii in diversitate facile habebitur si tempus unius revolutionis huiusmodi prope verum prius considerabimus.

Reditiones autem has velut ex Ipparcho Ipparcho] corr. in Hipparcho didicit Ptolemeus recitat hoc ordine. Saturnus habet 57 revolutiones diversitatis in 59 annis solaribus, die uno et