PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 79v

Facsimile

in anno quarto Antonii, Antonii] corr. in Antonini Sole et Mercurio secundum cursum medium iterum in 10 gradu Aquarii existentibus, inventa fuit longitudo matutina 26 graduum 30 minutorum. Agregatis autem his duabus longitudinibus veniunt 47 gradus 45 minuta. Tanto arcui subtenditur epiciclus in hoc situ, dum scilicet a longitudine longiori 4 signis distat.

Idem per alias et ad situm epicicli alium elicies. In anno enim 18 Adriani, Sole secundum medium cursum existente in 10 gradu Geminorum, inventa fuit longitudo matutina 21 graduum et 15 minutorum. In anno vero Antonini Antonini] perhaps corr. ex Antonii primo, Sole iterum per cursum medium in 10 gradu Geminorum existente, longitudo vespertina reperta fuit 26 graduum 30 minutorum. Quibus quoque longitudinibus collectis 47 gradus 45 minuta provenient, et tanto arcui subtenditur epiciclus in hoc situ. Verum longitudo vespertina a loco Solis medio in longitudine propiori reperta fuit 23 graduum 15 minutorum, cui equalem longitudinem matutinam in eodem loco fieri manifestum est. Duplatis igitur 23 gradibus 15 minutis veniunt 46 gradus 30 minuta, quibus subtenditur epiciclus in longitudine propiori existens.

Constat igitur viciniorem centro mundi esse epiciclum a longitudine longiori per 4 signa distantem quam in longitudine propiori constitutum. Propter hanc enim causam arcum maiorem de caelo occupat. Quare in figura superiori punctus Z non potuit esse centrum ecentrici, sed erat punctus equaliter a centro epicicli in longitudine longiori et eius opposito constituto elongatus. Centrum autem epicicli a centro ecentrici ipsum deferentis invariabilem habet distantiam, a puncto vero Z variabilem. Oportet ut centrum ecentrici deferentis epiciclum mobile sit, et in tempore quo epiciclus motus est a longitudine longiore ad eius oppositum, centrum ecentrici descripsit arcum semicirculi parvi contra signorum successionem, cuius centrum fuit punctus Z. Sic enim accidere potuit maior epicicli ad terram vicinitas in distantia 4 signorum a longitudine longiori quam in longitudine propiori.

⟨IX.17⟩ 17. Punctum cuius respectu Mercurius regularem longitudinis habet motum determinare.

Duabus ad hoc perveniemus considerationibus longitudinum magnarum quarum utraque sit in eodem loco a longitudine longiore, et ut facilius fiat opus, sit in utraque longitudinum distantia epicicli secundum medium cursum a longitudine longiori per tria signa communia versus eandem partem. Primam accipiamus, que fuit in anno 14to Adriani 18o die mensis Mesre duodecimi Egiptiorum completa hora vespertina, Taione considerante Mercurium distantiorem a principio Leonis in tribus gradibus et 50 minutis, quemadmodum refert Ptolemeus, quam ipsum cor Leonis. Fuit itaque Mercurius secundum numerationem Ptolemei in 6 gradibus et 20 minutis Leonis, Sole secundum cursum medium in 10 gradibus et 5 minutis Cancri existente. Quare longitudo vespertina relinquebatur 26 partes et 15 minuta. Alia fuit consideratio Ptolemei in anno vigesimo Antonii Antonii] corr. in Antonini 21o die mensis Mesre duodecimi Egiptiorum in matutino, in quo videbatur Mercurius armillis rectificatis per