PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 83v

Facsimile

et 36 minutis Aquarii. Sol vero secundum cursum medium erat in 2 gradibus et 4 minutis Capricorni. Quare longitudo maior vespertina fuit 47 gradus et 32 minuta. Quod si differentiam duorum locorum Solis mediorum dimidiabimus, ad 25tum gradum Tauri et 25tum Scorpionis, quemadmodum superius, perveniemus. In quorum uno ponemus longitudinem ecentrici Veneris longiorem, in alio autem propiorem.

⟨X.2⟩ 2. Longitudini Veneris longiori atque propiori sua seorsum loca assignare.

Certitudo iam est alteram longitudinum esse in 25to gradu Tauri et alteram in 25to gradu Scorpionis. Sed utra hic vel illic sit duas per considerationes docebimur, quarum unam fecit Taion, Ptolemeo recitante, in anno 13o Adriani in mense Egiptiorum Athica, undecimo scilicet, duobus diebus transactis in mane diei tercii. Tunc enim videbatur Venus precedere lineam rectam que transit per precedentem trium stellarum in capite Arietis existentium et per eam que in pede eius postremo est. Precedere, inquam, videbatur per unum gradum et 24 minuta, et erat distancia Veneris ab ea stella que est in capite Arietis fere dupla distantie ipsius Veneris a stella que in postremo pede est. Stellae autem que in capite Arietis est locus erat tunc in 6 gradibus et 36 minutis Arietis, et eius latitudo septentrionalis 7 graduum et 20 minutorum secundum numerationem Ptolemei. Illius autem que in pede postremo est locus erat in 14 partibus et 45 minutis, et latitudo eius meridionalis 5 gradus et 15 minuta. Unde concluditur Venerem fuisse in 10 gradibus et 36 minutis Arietis, habendo latitudinem meridionalem unius gradus et 30 minutorum. Sol autem per cursum medium erat in 25 gradibus et 24 minutis Tauri. Quare longitudo matutina maior fuit 44 gradus et 48 minuta.

Alia fuit consideratio Ptolemei in anno 21o Adriani, duobus diebus mensis Tobi Tobi] perhaps corr. ex Tybi quinti scilicet transactis, hora vespertina. Videbatur enim Venus per relationem ad duas stellas que sunt in duobus cornibus Capricorni in 12 gradibus et 50 minutis Capricorni. Sol autem medio cursu suo erat in 25 gradibus et 30 minutis Scorpionis. Quare fuit longitudo vespertina maior 47 gradibus gradibus] gradus W et 20 minuta. Quia autem longitudines maiores respectu medii loci Solis fiunt solum propter epiciclum dum ipse in auge vel opposito augis ecentrici fuerit quoniam diversitas quam ingerit ecentricus tunc nulla est, huiusmodi autem longitudo maior invenitur apud 25 gradum Scorpionis quam apud 25 Tauri, palam quod in 25to gradu Tauri hoc tempore fuit longitudo longior longior] corr. ex propior ecentrici Veneris et longitudo propior in eius opposito, cuius petebatur cognitio.

⟨X.3⟩ 3. Semidiameter epicicli Veneris ad semidiametrum ecentrici quam proportionem habeat investigare.

] there should be a point B on the circumference of the large circle Pro huius explanatione sit circulus ecentricus Veneris ABG super centro D, in cuius diametro AG sit punctus E centrum mundi, G vero longitudo longior, et A propior. Et super duobus centris A et G duos circulos vice epicicli describam, quos contingant due linee EH et EZ in punctis H et Z, ductis lineis GH et AZ. Sitque stella in duabus consideracionibus predictis in duobus punctis H et Z. Quia autem ex premissa