PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 85r

Facsimile

epicicli BZT et DZH, item semidiameter ecentrici GZ. Punctus quoque K continuetur cum punctis D et Z lineis DK et ZK, et tandem, si libet, ducantur perpendiculares linee, GL quidem ad BZ, DM ad eandem, ZN vero ad DK. Quia autem locus longitudinis propioris notus est et locus medius Solis sive Veneris, erit angulus GBZ notus. Quare cum proporcio BG ad GZ nota sit, erit BZ BZ] corr. ex BC nota respectu GZ et consequenter respectu BD. Unde etiam DZ nota erit et angulus BZD similiter, cui equalis est HZT. Angulus quoque BDZ notus fit, et sibi coniunctus ZDE. Cum autem locus planete compertus sit, erit angulus EDK cognitus. Et propterea angulus KDZ residuus erit datus. Sed proportio DZ ad ZK cognita est quoniam utraque linearum DZ et ZK ad lineam GZ proporcionem habet notam. Fit igitur angulus DKZ notus; quare et extrinsecus HZK notus, a quo si dempseris angulum HZT notum, relinquitur relinquitur] relinquetur W angulus KZT notus, et arcus KT notus fit. Residuus quoque de circumferentia arcus THK cognitus, et ipse est distantia planete a longitudine longiore epicicli media, quam querebamus.

⟨X.6⟩ 6. Huiusmodi distantiam iterum investigare. Unde medium motum argumenti Veneris certiorem, si opus fuerit, constituemus.

Timocharis consideravit, Ptolemeo narrante, in anno 52o a morte Alexandri decimooctavo die mensis Egiptiorum ultimi Mesre stellam Veneris, et vidit eam coniunctam stelle Virginis, ei scilicet sequenti illam que est in summitate ale meridiane Virginis. Fuit itaque locus Veneris in quatuor gradibus et 10 minutis Virginis. Sed tunc fuit locus longitudinis propioris Veneris in 20 gradibus et 55 minutis Scorpionis propter motum eius cum stellis fixis. Non autem fuit Venus in hac consideracione plurime longitudinis a loco Solis medio quoniam post tres dies, in die scilicet 21mo dicti mensis, in nocte quidem quam sequitur dies 22us, videbatur videbatur] corr. ex videatur iam in 8 gradibus et 50 minutis. Inditium Inditium] i.e. ‘indicium’ igitur fuit Venerem tunc esse in superiori medietate epicicli et preteritam esse hanc longitudinem maximam matutinam. In hac vero consideratione medio suo cursu Sol erat in 17 gradibus et 20 minutis Libre fere; quare distantia loci Veneris a medio loco Solis fuit 43 graduum et 10 minutorum. In secunda vero consideratione, scilicet post tres dies, locus Solis medius erat in 20 gradibus et 59 minutis Librae, et ideo distantia Veneris a loco medio Solis erat 42 graduum et 9 minutorum.

Hiis stantibus resumo superiorem figuram in nullo variatam preterquam quod epiciclus sit ante longitudinem propiorem ecentrici, quemadmodum consideratio ipsa cogit. Erit autem angulus GBZ notus propter locum longitudinis propioris notum et locum Solis medium. Sed proporcio BG ad GZ est nota; quare BZ nota respectu BG et consequenter respectu BD. Unde et linea DZ hoc respectu nota dabitur, et duo anguli BZD et BDZ dati erunt; itemque duo anguli HZT et ZDE. Et quia locum planete in zodiaco consideratio fecit notum, erit angulus EDK notus, a quo si subtraxeris angulum EDZ notum, manebit angulus KDZ notus. Est autem proportio DZ ad KZ nota quoniam ambe ad lineam GZ proportionem habent notam; ergo angulus DKZ notus et angulus