PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, De hypothesibus planetarum (tr. Matthias Bergius)

Munich, BSB, Cod. Graec. 579 · 8v

Facsimile

in periodicis revolutionibus ipsis. Ad haec ut cohereat expositio ista cum ipsa hypothesium doctrina, hoc est ut quod quidem ad aequales motus attinet, attinet] ex corr. Mi dividamus, ubi est opus, est opus] inv. MiO et et] corr. ex eo Mi rursus convertamus convertamus] corr. in connectamus Mi altera illa ratione proposita, hunc in modum – nimirum quod ad partes zodiaci etiam ipsa ipsarum definitionum initia referantur idque propter supputationis commoditatem –, quo scilicet demonstretur isto pacto, quod sit cuiusque circumvolutionis proprium, etiam cum ad eadem puncta absolvuntur.

Quod vero attinet ad eorum circulorum positionem atque rationem, qui inaequalitatem efficiunt motuum, ut simplicioribus illis abutamur ad commodam commodam] commodum Mi effectionem machinae machinae] seq. del. null O utut parva aliqua diversitas etiam coincidat. Denique ut etiam ipsis circulis in praesentia accommodemus motus, tamquam seorsim sumptis, extra eas a quibus continentur sphaeris, dirigendo eos veluti ad nudas et in aperto positas ipsarum hypothesium lationes.

Incipiemus vero ab ipso universi motu quando quidem is et is et] inv. MiO particeps est omnium reliquorum motuum et omnes alios continet, et et] seq. del. denique quod Mu; et quod MiO idem veluti specimen est ad cognoscendum pleraque alia naturae admirabilis opera, quae consimilia quaedam consimilis naturae rebus attribuit, quemadmodum quemadmodum] quemdam MiO de illis ipsis quae hic ostendentur perspicuum fiet.

⟨I.3⟩

Cogitetur circulus maximus circa centrum sphaerae mundanae semper manens, voceturque aequinoctialis, ac dividatur huius circumferentia in segmenta aequalia 360, vocenturque haec segmenta propria appellatione tempora. Postea alius circulus ipsi concentricus circumducatur in eodem plano et circa idem centrum aequabili motu ab ortu in occasum, voceturque circulus deferens. Vehat autem autem] seq. del. hic Mu; unum MiO alium magnum circulum sibi inclinatum super eodem centro fixa inclinatione, qui circulus appelletur zodiacus, ac declinatio horum planorum contineat angulum partium 23° 51′ 20′′, qualium unus rectus habet 90. Divisa porro etiam ipsa zodiaci circumferentia in aequalia segmenta 360, vocentur haec segmenta segmenta om. MiO proprio vocabulo partes, et puncta quidem in quibus sese sese] se MiO mutuo mutuo] mutu Mi dispescunt dispescunt] secant MiO deferens et zodiacus dicantur aequinoctialia, at quae utrinque per quadrantem circuli distant a singulis tropica, per quadrante … tropica] circuli quadrante removentur a singulis tropica dicant MiO et horum horum] corr. ex in his Mu illud quidem punctum quod ad septentriones declinat, aestivus sive borealis limes dicatur, alterum