Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. anonymous, before 1595)Start

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 17v

 … Loading: Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 17v …

qua excellit Solis transitus ei transitui qui est fixarum stellarum pari temporis intervallo. Primo autem anno mortis Alexandri, secundum Aegyptios Thoth 1, meridiei in Alexandria maxime apogeum eccentritatis distabat ab aequinoctio verno ut ad sequentia mundi gradibus 176 et sexagesimis 20. Stella autem a boreali termino circuli obliqui tanquam ad sequentia mundi 96 et sexagesimis 46.

In sphaera autem Iovis consideretur circulus concentricus zodiaco qui feratur in plano eius pari celeritate ab occasu versus ortum velut etiam fixarum sphaera. Gerat autem hic circulus alium sibi impositum et circa idem centrum immutabiliter, situ planorum in se continente angulum talium 1 ½ qualium una recta 90. In [4] circuli obliqui plano concepta animo recta a centro zodiaci ad antecedens borealis termini gradibus 20, ponantur supra illam duo puncta parem auferentia rectam ⟨ei⟩ quae intermedia sit centri zodiaci et eius qui iuxta illum duorum punctorum. Et circa magis perigeum duorum punctorum circulus eccentricus atque immu