PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Plato of Tivoli)

Florence, BR, 163 · 6v

Facsimile

Expositio

Intendit per hoc Ptholomeus quod astrologus cum porrecta fuerit sibi aliena nativitas non debet iudicare quicquam de vita eius aut de quolibet esse eius, nisi prius indigaverit cuius originis sit, quia possibile est ut sit nativitas bestie vel huic similis et non erit eius prolongatio sicut humane vite, et sic dici potest de eius actibus et passionibus que omnia variantur sicut variantur origines vel subiecti add. i. m. V; vel subiecta add. Eds.

⟨18⟩ Verbum 18 Verbum 18, de coniunctione luminarium in eodem minuto, et essentia fortune in gradu ascendente Eds

⟨D⟩ixit Ptholomeus: Cum fuerint luminaria scilicet Sol et Luna add. i. m. V in uno minuto fuerintque fortune in gradu ascendente, erit fortuna eius in acquisitione substantie. Et similiter si fuerit Luna in minuto oppositionis id est opposita Soli add. i. m. V et fortuna in gradu 7°. Et erit econverso cum fuerit infortuna in loco fortune.

Expositio

Omnes astrologi recusabant intromictere se in aliquo dum duo luminaria essent in eodem minuto. Et cum fuerit fortuna in minuto ascendentis, erit tunc pars fortune corporaliter cum fortuna, et erit tunc opus eius cum prosperitate et lucro. Si vero fuerit in loco fortune infortuna erit illi in damno. Fortuna vero cum fuerit in minuto 7i hora oppositionis Solis et Lune erit pars fortune cum fortuna, et hoc utile est. Et si fuerit in loco eius infortuna multiplicabitur eius detrimentum vel nocumentum, et ideo dicit multiplicabitur damnum, quia tunc infortuna impedit ascendens scilicet infortuna add. i. m. V et septimum Hec est expositio sana forte magistri. add. V; Hec est expositio sana sententie magistri. add. Eds.

⟨19⟩ Verbum 19 Verbum 19, in purgatione Lune cum Iove existente Eds

⟨D⟩ixit Ptholomeus: Si quis purgatorium acceperit Luna cum Iove existente, abreviabitur eius opus, et effectus ipsius medicine medicine F] medicine add. i. m. V; om. MBPBoEds; purgatorii C minuetur.

Expositio

Effectus medicine non est naturalis corpori sed attrahit humores superadendo plures virtutes naturales. Cumque natura forcior illa id est medicina add. i. m. V fuerit, prohibebit illius effectum. Et significatio huius rei est hoc: odorare odorifera confortat naturam, et in ipso impetu natura debilitat effectum medicine. Iuppiter vero confortat naturam et auget in coniunctione sui cum Luna fortitudinem prohibentem effectum medicine.

⟨20⟩ Verbum 20 Verbum 20, in vulneratione Luna existente in signo membre illius Eds

⟨D⟩ixit Ptholomeus: Tangere membrum ferro et Luna in signo illius membri verendum verendum FVMBPBoEds] periculosum C.

Expositio

Iam convenerunt astrologi quod Luna auget humiditatem in omni membro ad eius signum mutatur et tangere membra ferro est illa vulnerare