PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Plato of Tivoli)

Florence, BR, 163 · 7v

Facsimile

per Veneris hilaritas, per Mercurii sapientia et discretio In alio: oportunitas vel infestatio add. i. m. VM , et unusquisque ex planetis ex planetis om. Bo confortat opus suum in domino scilicet nato add. sup. lin. V nativitatis secundum quantitatem fortitudinis eius in semetipsum semetipsum] semetipsis B et apparebit sicut ille apparet apparentes vero dicuntur planete cum sunt orientales a Sole vel in angulis add. i. m. M. Hoc est si fuerit in angulis apparentibus vel in succedentibus angulos apparebit, sin autem non. Proderit vero illi secundum sue fortune quantitatem et associabitur fortitudo planete Lune et erit quod componitur ex illis scilicet ex [id est ex V; id est pro M] fortitudine, apparitione et fortunio add. i. m. FVM et ea ad quam pervenit divisio 8 modi significantes ea que commemoravimus. Et sunt hii: fortis apparens valens vel iuvans, fortis apparens nocens, fortis occultus iuvans, fortis occultus nocens, debilis apparens iuvans, debilis apparens nocens, debilis occultus iuvans, et debilis occultus nocens.

⟨24⟩ Verbum 24 Verbum 24, in horrendis ascendentibus propter eclipsim Solis et Lune in angulo nativitatis et revolutionis Eds

⟨D⟩ixit Ptholomeus: Eclipsis luminarium Luminarium. Quod autem dicit in angulis nativitatum vel revolutionum, intelligendum est in quibuslibet domibus, sicut si esset in domo substantie eclipsis, periculum esset in substantia. Et sic de aliis add. i. m. B in angulis hoc intellige qualibet domum ex 12 add. sup. lin. V; Quod autem hic dixit ‘de [dicit in M] angulis nativitatum vel revolutionum’, intelligendum est in qualibet de 12 domibus, sicut si esset eclipsis in domo substantie, et esset periculum in substantia, et sic in ceteris intellige add. i. m. FVM; Sed hoc quod dicit Ptolomeus de proportione quodam modo videtur contrarium eius quod dictum est in 6° capitulo secundi libri Alarba add. i. m. VM. Cf. Ptolemy, Tetrabiblos, II, 6, ed. and transl. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1961, pp. 164-169; Quadriparitum, Ed. 1484, f. c2rb-c2va. nativitatum vel revolutionum annorum scilicet nati add. sup. lin. V impedit secundum naturam illius signi, scilicet in quo fit eclipsis, id est domus scilicet in quo fit eclipsis, id est domus] add. sup. lin. V; id est domus om. CPBo; in quo fit eclipsis, scilicet secundum domum Eds, quia tempus in hoc et per hoc intellige angulos anni profectionis add. sup. lin. V est ut sit proportio que est inter gradum ascendentem et gradum eclipsis ad 180 partes, sicut proportio que est inter initium eclipsis usque ad horam illam id est in qua erit maius gravamen vel proficuum add. i. m. F; add. sup. lin. V ad totum tempus quod significatur a tota eclipsi de temporibus. Tempus vero in eclipsi Solis est omnis hora annus. In Lune vero eclipsi est unaqueque mensis hora.

Expositio

Intentio eius est quod Sol et Luna cum alter eorum eclipsatur in angula nativitatis humane, vel in angulis revolutionum annorum eius, assequitur eum aliud horrendum in loco qui est eiusdem signi. Veluti si fuerit angulus domus regni, erit in regno, si vero fuerit angulus domus vite, erit in corpore eius. Et secundum hunc modum die in ceteris angulis. Preter quod anguli revolutionum leviores sunt angulis nativitatum. Hora vero que id maxime continget quod esse debet est ut aspicias horas eclipsis quot sint. Si autem Solis fuerit eclipsis, pone omni eius hore annum et fractioni hore secundum eamdem proportionem. Deinde aspice tempus illud totum quot anni sint, et quota fractio sit anni, et accipe ex eo secundum quantitatem illius quod est inter gradum ascendentem et locum eclipsis ex 180 gradibus. Si vero fuerit eclipsis Lune, accipe tempora que coniuguntur ex mensibus secundum numerum horarum eclipsis et fractionum eius, et accipe etiam a principio horum temporum secundum quantitatem illius quod est inter ascendens et locum eclipsis ex 180 ⟨gradibus⟩.

Cuius rei exemplum est, quod invenimus Lunam eclip