PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Plato of Tivoli)

Florence, BR, 163 · 8r

Facsimile

sari in principio Capricorni, et est medium celi nativitatis, et moram eclipsis 3 horis. Scimus itaque quod regnum nati debilitetur 3 mensibus et invenimus totum tempus 90 dies. Aspeximus itaque ad hoc quod est inter gradum ascendentem qui est initium Arietis et gradum medii celi et erit medietas 180 per gradus equales. Accipiamus ergo de 90 diebus quantitatem id est medietatem secundum quod 90 add. i. m. B et erit in die 45° ab eclipsi gravius quod accidit ex quo significat, et eodem modo operare in eclipsi Solis, sicut dictum est sicut dictum est F] om. VMBCPBoEds.

⟨25⟩ Verbum 25 Verbum 25, in directione significatorum Eds

⟨D⟩ixit Ptholomeus: Diriges Diriges] Dirigas F significatores cum fuerint in medio celi cuiuslibet civitatis per ascensiones circuli directi, et cum fuerint in gradu ascendentis per gradum ascensionum eiusdem civitatis. In his vero que sunt inter illa: fac cum ascensionibus graduum secundum quantitatem casus eorum, et 2° loca eis poposita secundum quantitatem illius. Partes vero diriges retrorsum, quia ipse quanto magis crescunt motus principiorum ipsorum retardantur. Expositio

Intendit quod directio Translation of the Arabic tasyīr, i.e. ‘prorogation’. In astrology, it is a system of prediction consisting in advancing, on the sky chart, a planet, or an essential point such as the ascendant or the lot of fortune, so that this planet or this point is in a place on the chart aspected by another planet or another point. See Al-Qabiṣī (Alcabitius), The Introduction to Astrology, London-Turin, 2004, éd. C. Burnett, K. Yamamoto, M. Yano, IV, 11-13, pp. 120-129 and 331-337. significatorum cum fuerint in gradu medii celi fit secundum sucessionem signorum et secundum ascensionem circuli directi. Si vero fuerint in gradu ascendente secundum sucessionem signorum etiam per ascensiones civitatis. Si autem inter illa fuerint secundum eumdem id est secundum successionem signorum add. i. m. V modum et per ascensiones que equantur vel accipiuntur add. sup. lin. V inter illa in multitudine graduum et diminutione illarum. Partium vero directio id est fortune et aliarum add. i. m. V est contra motus cum motu eorum add. i. m. V stellarum erraticarum. Causa huius rei est quia mutatio earum est sicut motus celi moventis stellas fixas, quia gradus partis est de gradu firmitati non movetur in illo. Motus quippe totius est contra contra] add. sup. lin. V successionem signorum.

⟨26⟩ Verbum 26 Verbum 26, in occultatione hominis vel actionis Eds

⟨D⟩ixit Ptholomeus: Fortior occultatio rei rei F] scilicet rei add. sup. lin. V; om. MBCPBoEds est cum significatores scilicet significantes res [rem M] que debet abscondi add. i. m. FVM incorporantur Soli vel fuerint sub terra, autem in loco non congruenti domui eorum vel exaltationi Istud intertisum est de natura libri add. sup. lin. V, et forcior scilicet occultatio hominis add. sup. lin. V quam esse possit est cum fuerint significatores a casu suo ad suam exaltationem, et ille in angulo scilicet significator add. sup. lin. V; scilicet signo vel sit in angulo, id est in quarto vel septimo, qui significant occultationem, in quo sit signum conveniens nature significatoris add. i. m. FVM and inserted at the end of the verbum in Eds; cum fuerint, id est significator vel sit in angulo, scilicet quarto vel 7°, qui significant occultationem, in quo sit signum conveniens nature significatoris add. i. m. B nature sue convenienti.

Expositio

Iam ceciderunt plures a malo intellectu huius capituli, etiam in impedimentum maximum. Quod autem intendit in hoc est quod id quod occultatur, aut est homo, vel actio. Homo sicut qui timens principem vel aliquem qui eum insequeretur, et abscondet se. Actio est ut si quis manifestaret secretum suum alteri quod vellet occultari et nulli patefieri, et in his iudicia sunt diversa. Cum enim fuerit utilis est in significatoribus,