Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 103r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 103r …

⟨IX.5⟩ Capitulum quintum: De his quorum premissio est necessaria in modis quinque stellarum erraticarum

Et postquam posuimus que prediximus, oportet ut sequamur illud loquendo de diversitatibus stellarum quinque erraticarum que sunt in pertransitionibus earum in longitudine. In summa autem modorum secundum quod posuimus motus (namque simplices sufficientes in hac scientia) sunt duo motus, sicut diximus. Quorum unus est qui est super orbes egredientium centrorum a centro orbis signorum, et alter qui est super orbes quorum centra est centrum orbis signorum. Et ipsi revolvunt orbes revolutionis. Et similiter quod videtur cuiusque stellarum ex diversitate non est nisi due diversitates. Quarum una est que videtur apud partes orbis signorum, et altera que videtur propter figuras earum apud Solem. Sed in hac quidem inveniemus ex diversitatibus figurarum que sunt ex considerationibus continue sequentibus in partibus unis orbis signorum stellarum quinque erraticarum quod tempus quod est a motu maiore ad motum medium est semper longius tempore quod est a motu medio ad motum minorem. Quod autem accidit ex eo non est possibile ut sit secundum modum orbis centri egredientis, sed secundum ipsius contrarium, propterea quod est in hoc modo semper motus maior in longitudine propinquiore et erit arcus qui est a longitudine propinquiore ad punctum in quo est motus medius in ambabus partibus minor arcu qui pervenit ad longitudinem longiorem. Secundum modum vero orbis revolutionis possibile est illud cum non fuerit motus maior in longitudine propinquiore, sicut est in Luna, sed fuit in longitudine longiore, scilicet cum inceperit stella a longitudine longiore et non fuerit eius cursus ab oriente ad occidentem sicut Lune, sed fuerit ad successionem signorum. Et ex hoc dicimus quod hec diversitas non erit nisi secundum modos orbium revolutionum. In diversitate autem que videtur apud partes orbis signorum invenimus contrarium illius in arcubus qui sunt in ortibus unis aut figuris unis orbis signorum, scilicet invenimus tempus quod est a motu minore ad motum medium longius semper tempore quod est a motu medio ad motum maiorem. Et iam possibile est etiam ut contingat hoc in uno quoque duorum modorum, quemadmodum ostendimus in similitudine duorum modorum in principio nostri sermonis in Sole. Et narravimus quod proprior et convenientior Soli est modus centri orbis egredientis. Et secundum illud accepimus diversitatem eius. Modum vero alterum non invenimus nisi modum orbis revolutionis. Sed propter illud quod consideratur de transitionibus ad illud quod provenit ei ex commixtione duorum modorum et ex hoc quod nos consequenter consideravimus ipsum non invenimus esse possibile ut compleatur secundum illud, propterea quod superficies in quibus lineantur orbes egredientium centrorum non sunt fixe, non mote, et neque est linea recta descripta super duo centra duorum orbium, orbis signorum et orbis stelle, secundum longitudinem unam a punctis duarum equalitatum et duorum tropicorum super quam videntur longitudo longior et longitudo propinquior cuiusque stellarum et centra orbium revolutionis, neque revolvuntur super orbes hos centrorum egredientium quorum centra per motus suos revolvuntur revolutione equali et perambulant in temporibus equalibus angulos equales. Sed longitudo longior cuiusque eorum in orbibus centrorum egredientium habet motum localem parvum equalem etiam ad successionem signorum a duobus punctis duarum equalitatum super centrum orbis signorum, et est motus ille cuiusque stellarum secundum quantitatem motus quem invenimus sphere stellarum fixarum, scilicet qui in omnibus centum annis est pars una. Ex eo vero quod diximus scitur quod centra orbium revolutionis revolvuntur super orbes alios equales orbibus centrorum egredientium qui ponunt diversitatem et centra illorum non sunt centra eorum. Sed stellarum quidem quatuor que sunt preter Mercurium revolvuntur super orbes quorum centra secant lineas que sunt in eo quod est inter centrum orbis signorum et inter centrum orbis egredientis cuiusque earum in duo media. Et in Mercurio quidem quantitas longitudinis que est inter centrum ipsum, idest centrum super quod revolvitur, et inter centrum quod revolvit ipsum est quantitas que est inter illud centrum et inter illud quod ponit diversitatem apud longitudinem longiorem et inter hoc centrum et inter visus nostros. In hac namque stella solum invenimus, sicut reperimus in Luna, quod centrum orbis egredientis revolvit et reducit centrum orbis revolutionis quod prediximus ad contrarium successionis signorum revolutione una in omni anno. Quoniam Mercurius etiam in revolutione una videtur in longitudine propinquiore duabus vicibus, quemadmodum Luna vicibus duabus in longitudine propinquiore in mense uno videtur.

⟨IX.6⟩ Capitulum sextum: In declaratione diversitatis secundum duos modos

Declarabitur autem nobis quod aggregatur propter illud quod prediximus de duobus modis ita: Imaginemur in modo stellarum aliarum prius circulum orbis centri egredientis, super quem sint A, B, G super centrum D, et sit diametrus que transit super cen