PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 105v

Facsimile

tine vesperne M., que est 21 partes et due tertie partis, et locus eius quatuordecem partes et sexta partis Scorpionis. Et erit etiam punctum medium inter vigintiseptem partes et medietatem et tertiam partis Leonis et inter quatuordecem partes et sextam partis que est Scorpionis in sex partibus Libre fere. Ex eo igitur quod diximus et ex eo quod vidimus de convenientia que est in stellis aliis et in divisione earum invenimus in quinque stellis erraticis diametros que transeunt super longitudines longiores et propinquiores habere hahere M. motum localem ad successionem signorum super centrum orbis signorum et quod tempus huius localis motus est equale tempori localis motus sphere stellarum fixarum. Quoniam motus illius sphere ex eo quod premisimus est in centum annis pars una fere. Hoc ergo est tempus quod est ex considerationibus antiquis, in quibus fuit longitudo Mercurii longior in sex partibus, et est in tempore considerationum nostrarum, in quo fuit motus eius quatuor partes fere. Quoniam quod fuit inter duo tempora est quadringenti anni.

⟨IX.8⟩ Capitulum octavum: In demonstratione quod Mercurius est in longitudine propinquiore in revolutione una duabus vicibus

Et post illud quod diximus inquirimus quantitates longitudinum maiorum que sunt cum Sol fuerit in veritate loci longitudinis longioris que est stellarum et etiam cum fuerit in longitudine earum propinquiore. Et illud est quod non reperimus ex considerationibus antiquis, et neque reperimus ipsum nisi ex considerationibus nostris quas consideravimus per instrumentum stellarum. Et tunc declarabitur aspicienti bonitas decoris considerationis per ipsum, quamvis non videatur in eo quod appropinquat Soli de stellis consideratis aliquid stellarum quarum precessit scientia locorum. Et illud plurimum est quod accidit in stella Mercurii, propterea quod non est possibile ut videatur plurimum stellarum fixarum ex longitudine Solis que est equalis longitudini Mercurii nisi in raro tempore. Per instrumentum ergo in stellis que videntur plurime longitudinis est possibile comprehendere loca stellarum quesitarum secundum veritatem suam in longitudine et latitudine. In anno autem decimonono annorum Adriani in quartodecimo die transacto mensis Athus ex mensibus Egyptiorum in matutino diei quindecimi eius fuit Mercurius in longitudine longiore et fuit consideratus per instrumentum cum stella cordis Leonis. Fuit ergo visus orientalis in viginti partibus et quinta partis Virginis. Et fuit Sol per motum suum medium in novem partibus et quarta partis Libre. Fuit ergo longitudo eius maior decem et novem partes et vigesima partis unius. In illo autem anno etiam in decimonono die mensis Iachur ex mensibus Egyptiorum hora vespertina fuit Mercurius etiam in longitudine longiore per considerationem cum instrumento cum stella Aldebaran lucida, et locus eius quatuor partes et tertia partis Tauri, et locus Solis per motum suum medium undecem partes et duodecima partis Arietis. Fuit ergo longitudo maior vigintitres partes et quarta partis. Et ex hoc declaratur quod longitudinis longioris locus orbis centri egredientis non est nisi in Libra, et non in Ariete.

Et postquam scivimus que diximus, describam diametrum super longitudinem longiorem, supra quam sint A, B, G, et sit in ea centrum orbis signorum, quod est aspectus visuum, supra quod sit punctum B, et super decem partes Libre sit punctum A, et super decem partes Arietis sit punctum G, et describam duos orbes revolutionis equales supra duo puncta A et G, supra unum quorum sit D et supra alterum E, et producam duas lineas a puncto B contingentes eos, que sint BD et BE, et producam a duobus centris ad duo loca contactus duas perpendiculares AD et GE. Et quia longitudo maior matutinalis que est in Libra fuit considerata a transitu medio decem et novem partes et vigesima partis, erit angulus ABD decem et novem partes et tria minuta secundum quantitatem qua sunt quatuor anguli recti 360 partes, et secundum quantitatem qua sunt duo anguli recti 360 partes erit 38 partes et sex minuta, et erit arcus qui est super lineam AD 38 partes et sex minuta secundum quantitatem qua est circulus continens triangulum ABD ortogonium 360 partes, et erit chorda eius que est AD 39 partes et novem minuta fere secundum quantitatem qua est diametrus AB 120 partes. Et etiam quoniam longitudo maior vespertina considerata a transitu medio fuit 23 partes et quarta partis, erit angulus GBE 23 partes et 15 minuta secundum quantitatem qua sunt quatuor anguli recti 360 partes, et secundum quantitatem qua sunt duo anguli recti 360 partes erit 46 partes et medietas. Quapropter erit arcus qui est super lineam GE 46 partes et 30 minuta secundum quantitatem qua est circulus continens triangulum GBE ortogonium 360 partes et erit chorda eius que est GE 47 partes et 22 minuta secundum quantitatem qua est diametrus GB 120 partes. Secundum quantitatem ergo qua est linea GE 39 partes et 9 minuta et linea AB 120 partes, propterea quod linea AD est equalis linee GE, que est a centro orbis revolutionis, erit linea BG 99 partes et 9 minuta. Et sit tota linea AG 219 partes et 9 minuta. Cum ergo dividitur in duo media super punctum R, est linea AR, que est medietas, 109 partes et 34 minuta. Ergo linea que est inter punctum B et inter punctum R est 10 partes et 25 minuta. Et illud est quod oportuit demonstrari.