Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 109r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 109r …

⟨X⟩

Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio decima libri Almagesti decem capitulis pulcerrime decorata succedit.

Capitulum primum: In declaratione longitudinis longioris stelle Veneris

Capitulum secundum: In quantitate orbis revolutionis stelle Veneris

Capitulum tertium: In proportionibus egressionis orbis egredientis centri que est stelle Veneris a centro

Capitulum quartum: In verificatione revolutionum motuum stelle Veneris

Capitulum quintum: De loco revolutionum motuum stelle Veneris

Capitulum sextum: In eo quod necessario est premittendum et sciendum in demonstrationibus aliarum stellarum

Capitulum septimum: In declaratione summe egressionis stelle Martis a centro et longitudinis eius longioris

Capitulum octavum: In declaratione quantitatis orbis revolutionis Martis

Capitulum nonum: In certificatione revolutionum motuum Martis

Capitulum decimum: In radice sive in loco revolutionum motuum Martis

⟨X.1⟩ Capitulum primum: In declaratione longitudinis longioris stelle Veneris

Radices vero secundum quas agitur in stella Mercurii et quantitates diversitatum et preter illud etiam summam motuum et revolutionum eius et locorum ipsius secundum hunc modum invenimus. In stella autem Veneris primum etiam inquirimus super quas partes orbis signorum est locus longitudinis longioris et longitudinis propinquioris orbis centri egredientis propter longitudines suas que sunt in ultimo longitudinis vespertine que est in parte una et eadem. Et non invenimus in eo considerationem antiquorum propinquam veritati. Sed nos invenimus quod intendimus de eo per considerationes que fuerunt secundum tempus nostrum. Et nos invenimus in considerationibus que pervenerunt ad nos ex considerationibus Taionis doctrinalis considerationem que fuit in anno sextodecimo annorum Adriani in mense apud Egyptios nominato Sumugui in die vigesimoprimo eius in nocte quam sequitur dies vigesimussecundus. Scripsit namque quod stella Veneris fuit in hac consideratione in prima hora noctis secundum plurimum longitudinis eius a Sole. Ipsa namque precedebat stellam que est in medio Pleiadum secundum longitudinem Pleiadum et fuit visa quasi esset in cursu suo meridionalis ab ea parumper. Et quia stelle medie Pleiadum fuit locus in illa hora secundum numerationem principiorum nostrorum super tres partes et mediam partis Tauri et longitudo Pleiadum est pars et medietas partis fere, tunc manifestum est quod locus Veneris fuit super partem et medietatem partis Tauri. Et quia Solis per motum medium suum fuit locus in illa hora super quatuordecem partes et quartam Piscis, tunc plurimum quod fuit longitudinis eius vespertine a cursu medio fuit 47 partes et quarta partis. Et consideravimus nos in anno quarto annorum Antonii in mense Thut apud Egyptios in die eius undecimo in nocte quam sequitur dies duodecimus stellam Veneris in mane, et ipsa iam fuit in plurimo quod est longitudinis eius a Sole, et invenimus longitudinem eius a medio genu Geminorum in septentrione et in oriente medietatem octave unius. Et fuit locus huius stelle que est una stellarum fixarum apud nos in illa hora super decem et octo partes et quarta partis Geminorum. Et fuit stella Veneris super decem et octo partes et medietatem fere eorum. Et fuit locus Solis per motum suum medium super quinque partes et medietatem et quartam partis Leonis. Fuit ergo plurimum quod est longitudinis matutinalis 47 partes et quarta partis secundum istas partes. Et quia cursus medii fuit locus in consideratione prima super quatuordecem partes et quartam Piscis, et in consideratione secunda super quinque partes et medietatem et quartam Leonis, et punctum medium quod est inter eos orbis signorum cadit super vigintiquinque partes Tauri et Scorpionis, manifestum erit quod diametrus que transit per longitudinem longiorem et longitudinem propinquiorem non cadet nisi super hec duo puncta. Et similiter etiam invenimus in considerationibus Taionis considerationem que fuit in anno secundo annorum Adriani in men