PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 110v

Facsimile

quatuor anguli recti sunt 360 partes, et erit eius medietas, que est angulus RBE, 91 partes et 55 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Quapropter erit arcus qui est super lineam ER 91 partes et 55 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BER ortogonium est 360 partes, et linea ER ipsa est 86 partes et 16 minuta secundum partes quibus linea BE subtendens est 120 partes. Ergo secundum partes quibus linea ER, que est a centro orbis revolutionis, est 43 partes et 10 minuta erit linea BE 60 partes et tria minuta. Et etiam quia superfluitas que est inter has duas longitudines maiores est 4 partes et 45 minuta, et illud comprehendit superfluitatem que fuit in illa hora propter diversitatem additam orbi signorum duplicem et continet illud angulus BED, ergo angulus BED erit secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes due partes et 22 minuta et medietas minutis, et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes erit 4 partes et 45 minuta. Erit ergo propter illud arcus que est super lineam BD etiam 4 partes et 45 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BDE ortogonium est 360 partes, et erit linea BD ipsa 4 partes et 59 minuta fere secundum partes quibus linea BE est 120 partes. Ergo secundum partes quibus linea BE est 60 partes et tria minuta et linea que est a centro orbis revolutionis est 43 partes et 10 minuta erit linea BD due partes et medietas fere. Iam vero fuit ostensum quod illud quod est inter punctum B, quod est centrum orbis signorum, et inter centrum orbis egredientis centri supra quem est semper centrum orbis revolutionis secundum istas partes est pars una et quarta partis. Erit ergo propter illud medietas linee BD. Nos enim si diviserimus lineam BD in duo media super punctum T, erit manifestum quod secundum partes quibus linea TA, que est a centro orbis revolventis orbem revolutionis, est 60 partes erit unaqueque duarum linearum BT, TD, que sunt inter centra, pars una et quarta partis et linea ER, que est a centro orbis revolutionis, 43 partes et 10 minuta. Et iste sunt res quas intendimus demonstrare.

⟨X.4⟩ Capitulum quartum: In verificatione revolutionum motuum Veneris

Modum autem radicis secundum quam agitur in hac stella et proportiones diversitatum eius invenimus in hac semita. Postea accepimus proportiones revolutionum motuum eius et locorum ipsius per duas considerationes in quibus non fuit dubitatio. Quarum una fuit ex nostris considerationibus, et altera ex considerationibus antiquis. Nos namque consideravimus stellam Veneris in anno secundo annorum Antonii in mense Tobi apud Egyptios in die vigesimonono eius in nocte quam sequitur dies tricesimus cum instrumento considerationis. Et ipsa iam pertransierat plurimum quod est longitudinis sue matutinalis. Et consideravimus ipsam cum Ascimech Inermi. Et vidimus locum eius super sex partes et medietatem partis Scorpionis. Et fuit in illa hora inter stellam que est longior stellarum que sunt in fronte Scorpionis in septentrione et inter centrum Lune quod videtur. Et fuit secundum rectitudinem cum eis. Et precedebat centrum Lune tantum quantum erat posterior stella que est longior stellarum que sunt in fronte Scorpionis in septentrione vice una et medietate vicis. Huius autem stelle fixe que est in fronte Scorpionis fuit locus in illa hora secundum numerationem principiorum nostrorum supra sex partes et 20 minuta Scorpionis. Et ipsa est septentrionalis ab orbis signorum secundum partem unam et viginti minuta. Et fuit illa hora post medietatem noctis quatuor horis et medietate et quarta hore equalis, quoniam fuit Sol super vigintitres partes Sagittarii. Fuit ergo medium celi per instrumentum considerationis due partes Virginis. Et in illa hora fuit Sol per cursum suum medium super vigintiduas partes et novem minuta Sagittarii, et fuit locus Lune medius super 15 partes et 24 minuta Scorpionis, et diversitatis super 87 partes et 30 minuta a longitudine longiore, et latitudinis super 12 partes et 22 minuta a fine septentrionali. Et propter illud fuit locus centri Lune secundum veritatem super 5 partes et 45 minuta Scorpionis et fuit declinatum in septentrionem ab orbe signorum quinque partibus. Et vidimus in Alexandria locum eius in longitudine super octo partes et 45 minuta Scorpionis et eius declinationem ab orbe signorum in septentrionem 4 partes et 40 minuta. Fuit ergo locus stelle Veneris propter has res etiam super sex partes et 30 minuta Scorpionis et fuit septentrionalis ab orbe signorum secundum duas partes et 40 minuta. Et quia iam explanavimus has res, tunc sit diametrus que transit per longitudinem longiorem orbis et longitudinem propinquiorem, supra quam sint A, B, G, D, E, et ponam ut punctum A sit super partem vigesimamquintam Tauri, et punctum E super vigesimamquintam partem Scorpionis, et punctum B punctum circa quod movetur orbis revolutionis equaliter, et punctum G centrum orbis egredientis centri super quem revolvitur centrum orbis revolutionis, et punctum D centrum orbis signorum. Et quia Solis per motum suum medium fuit locus in consideratione super 27 partes et 9 minuta Sagittarii, tunc fuit propter illud cursus medii orbis revolutionis locus super 27 partes et 9 minuta a longitudine propinquiore, super quam videtur punctum E. Ponam igitur ut centrum orbis revolutionis sit super pun