Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 117r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 117r …

super duas partes et quatuor minuta Scorpionis, et manifestum est quod ille etiam fuit locus stelle Martis. Et secundum hanc similitudinem etiam, quia fuit in nostro tempore, scilicet in principio regni Antonii, locus longitudinis longioris Martis in 25 partibus et 30 minutis Cancri, tunc invenitur quod eius locus fuit in hora considerationis super 21 partes et 25 minuta Cancri. Et manifestum est quod stelle secundum visum fuit longitudo a longitudine longiore in hora illa 100 partes et 50 minuta, et fuit longitudo Solis per motum suum medium ab illa eadem longitudine longiore 182 partes et 29 minuta, et fuit eius longitudo a longitudine propinquiore due partes et 29 minuta. Et illud est manifestum. Postquam igitur iam explanavimus has res, sit orbis egredientis centri revolvens centrum orbis revolutionis, supra quem sint A, B, G circa centrum D, et sit eius diametrus ADG, et ponam super ipsam centrum orbis signorum punctum E, et centrum orbis egredientis centri maioris egressus punctum R, et signabo circa centrum B orbem revolutionis, supra quem sint HT, et protraham duas lineas RBH et BD, et producam a puncto R super lineam DB perpendicularem RK, et ponam ut stella sit super punctum T orbis revolutionis, et coniungam lineam BT, et protraham a puncto E lineam EL equidistantem ei, et est super quam videtur cursus Solis medius propter illud cuius iam processit declaratio, et applicabo lineam ET, et producam a duobus punctis D et B duas perpendiculares DM et BN, et protraham etiam a puncto D super lineam BN perpendicularem DS, ita ut sit figura DMNS equidistantium laterum et rectorum angulorum. Et quia angulus AET, et est angulus cursus qui videtur stelle a longitudine longiore, est 100 partes et 50 minuta secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, et angulus GEL, et est angulus cursus Solis medii, secundum istas partes est due partes et 29 minuta, erit angulus TEL, qui est etiam angulus equalis angulo BTE, secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 81 partes et 39 minuta, et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes erit 163 partes et 18 minuta. Quapropter erit arcus qui est super lineam BN etiam 163 partes et 18 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BTN ortogonium est 360 partes, et erit linea BN eadem 118 partes et 43 minuta secundum partes quibus linea BT subtendens est 120 partes. Ergo secundum partes quibus linea BT, que est a centro orbis revolutionis, est 39 partes et 30 minuta, et linea ED, que est inter duo centra, est sex partes erit linea BN 39 partes et tria minuta. Et etiam quia angulus AET etiam secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes est 100 partes et 50 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 201 pars et 40 minuta et propter illud est angulus qui sequitur eum, et est angulus DEM, secundum istas partes 158 partes et 20 minuta, erit arcus qui est super lineam DM etiam 158 partes et 20 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DEM ortogonium est 360 partes, et erit linea DM eadem 117 partes et 52 minuta secundum partes quibus linea DE, cum sit subtendens, est 120 partes. Igitur secundum partes quibus linea DE est sex partes et linea BT secundum quod declaratum est est 39 partes et medietas partis et linea BN 39 partes et 3 minuta, quod declaratum est, erit linea DM, scilicet que est equalis linee NS, 5 partes et 54 minuta, et erit linea SB reliqua 33 partes et novem minuta secundum partes quibus linea BD, que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes. Igitur secundum partes quibus linea BD, cum sit subtendens, est 120 partes erit linea BS 66 partes et 18 minuta, et arcus qui est super eam erit 67 partes et 4 minuta fere secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BDS ortogonium est 360 partes. Quapropter erit angulus BDS etiam 67 partes et 4 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, et erit angulus BDM totus 247 partes et 4 minuta. Et secundum istas partes erit angulus EDM 21 partes et 40 minuta, quoniam iam ostensum est quod angulus DEM est 158 partes et 20 minuta. Ergo angulus BDE reliquus provenit 225 partes et 24 minuta, et angulus qui sequitur eum, et est angulus BDA, secundum illam similitudinem est 134 partes et 36 minuta. Quapropter erit arcus qui est super lineam RK 134 partes et 36 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DRK ortogonium est 360 partes, et erit arcus qui est super lineam KD partes relique ad complendum semicirculum, et sunt 45 partes et 24 minuta. Linea igitur RK, una duarum linearum que subtenduntur eis, erit 110 partes et 42 minuta secundum partes quibus linea RD, cum sit subtendens, est 120 partes, et erit linea DK secundum istas partes 46 partes et 18 minuta. Ergo secundum partes quibus linea DR est sex partes et linea DB, et est ea que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes erit linea RK 5 partes et 32 minuta, et linea DK secundum illud exemplum due partes et 19 minuta. Ergo linea KB reliqua est 57 partes et 57 minuta fere. Et propterea erit linea BR, cum sit subtendens, secundum istas partes 57 partes et 57 minuta fere. Ergo secundum partes quibus linea BR est 120 partes erit linea RK 11 partes et 28 minuta, et erit arcus qui est super eam 10 partes et 58 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BRK ortogonium est 360 partes. Ergo angulus RBD est 10 partes et 58 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Secundum istas vero partes