Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 11v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 11v …

partium, cuius finis est punctum tropici, sunt 32 tempora et 16 minuta. Et convenit ut sit portio 90, que est totius quarte portio, 90 tempora. Et propter hoc manifestum est quod relique quarte similiter sunt. Unamquamque enim quartam comitatur quod comitatur aliam, ideoque orbis equationis diei erigitur super horizontem hominum inhabitantium spheram rectam absque declinatione.

Expleta est dictio prima libri Almagesti Ptolemei.

⟨II⟩

Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio secunda libri Almagesti tredecem capitulis constans auspicato prodit.

Capitulum primum: De scientia locorum habitabilium terre

Capitulum secundum: Qualiter sciantur quantitates arcuum circuli horizontis qui sunt inter orbem equationis diei et orbem declivem propter quantitatem diei longioris dati

Capitulum tertium: Qualiter sciatur altitudo poli per hos arcus, cum ponuntur, et propter quantitatem diei longioris, cum fuerit datus, et econverso

Capitulum quartum: Qualiter sciatur quas terras inhabitent illi supra summitatem capitum quorum Sol transit, et quando et quotiens sit illud

Capitulum quintum: Qualiter sciantur proportiones instrumentorum ad umbras suas in orbis signorum equalitate diei et in tropicis duobus in medietatibus diei per quedam que prediximus, cum fuerint data

Capitulum sextum: De modo proprietatum linearum orbium equidistantium orbi equationis diei

Capitulum septimum: De scientia partium orbis equationis diei que elevantur cum partibus orbis signorum in sphera declivi

Capitulum octavum: De modo positionis tabularum eius quod elevatur de orbe equationis diei cum omnibus decem partibus orbis signorum in locis orbium equidistantium

Capitulum nonum: De divisione eorum que sequuntur scientiam elevationum et specificatione eorum

Capitulum decimum: De scientia angulorum provenientium inter orbem signorum et orbem meridiei

Capitulum undecimum: De scientia angulorum provenientium inter orbem signorum et lineam circuli horizontis

Capitulum duodecimum: De scientia angulorum provenientium inter orbem declivem et orbem descriptum super duos polos horizontis

Capitulum tredecimum: De positione tabularum arcuum et angulorum quos narrabimus in orbibus equidistantibus

⟨II.1⟩ Capitulum primum: De scientia habitabilium terre

Et post ea que narravimus in dictione prima Almagesti de forma totius et communitate eorum que sunt in ea sicut principia et antecedentia, et que necessitas sit eius, et que estimavimus utilia in hac scientia ex eis que accidunt in orbe recto, studebimus ut ostendamus etiam in sequentibus plurimum eorum que accidunt in orbe declivi prout levius possibile est. Et hic quoque summa eius quod premittendum est est quod terra dividitur in quattuor quartas, quas separant orbis equationis diei et unus orbium descriptorum supra polos eius, et quod una quartarum duarum septentrionalium continet fere totam terram habitabilem quam scimus. Illud autem duobus modis declaratur. Quorum unus est propter latitudinem, que est spacium quod est a meridie ad septentrionem, quoniam umbre instrumentorum quibus fit consideratio in equalitate noctis et diei in medietatibus diei in omni loco declinatio erit ad septentrionem neque unquam declinabit ad meridiem. Alter vero propter longitudinem, que est spacium quod est ab oriente ad occidentem, quia eclypses, et precipue lunares, que sunt in hora una, vident illi qui habitant in extremitate orientis terre habitabilis quam scimus et in extremitate occidentis eius non antecedentes neque subsequentes plus duodecim horis equalibus. Totum vero spacium quarte in longitudine est