Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 120v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 120v …

egredientis centri, est 60 partes erit linea quidem DH due partes et 41 minuta et linea RH secundum hoc exemplum 36 minuta. Et propter illud idem quod precessit ex eius declaratione erit linea AH secundum istas partes 59 partes et 56 minuta, et erit linea AT tota 60 partes et 32 minuta secundum partes quibus linea ET, quia est dupla linee DH, est quinque partes et 22 minuta. Quapropter aggregatur chorda AE secundum istas partes 60 partes et 46 minuta. Ergo secundum partes quibus linea AE est 120 partes erit linea ET 10 partes et 36 minuta, et erit arcus qui est super eam 10 partes et 8 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum AET ortogonium est 360 partes. Angulus igitur EAT est 10 partes et 8 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, et angulus LEA reliquus secundum istas partes erit 144 partes et 22 minuta et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 72 partes et 11 minuta. Hec igitur fuit summa partium longitudinis stelle in habitudine prima a longitudine longiore in orbe signorum que est super punctum L.

Et ponam etiam formam habitudinis secunde. Et quia angulus BRM secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes iam ostensum quod est 5 partes et 40 minuta, erit arcus qui est super lineam DH 5 partes et 40 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DRH ortogonium est 360 partes, et erit arcus qui est super lineam RH reliquum ad complendum semicirculum, et est 174 partes et 20 minuta. Linea igitur DH, una duarum linearum que subtenduntur eis, erit 5 partes et 56 minuta secundum partes quibus chorda DR est 120 partes, et linea RH secundum istas partes erit 119 partes et 51 minuta. Ergo secundum partes quibus linea DR est due partes et 45 minuta et linea RB, que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes erit linea DH octo minuta et linea RH secundum hoc exemplum due partes et 45 minuta fere. Et propter illud idem erit linea BHR secundum istas partes 60 partes fere, et erit linea BTH secundum istas partes 60 partes fere, et erit linea BT reliqua 57 partes et 15 minuta. Ergo secundum partes quibus linea ET est 16 minuta oportet ex inde ut sit chorda EB aggregata secundum istas partes 57 partes et 15 minuta. Ergo secundum partes quibus linea EB est 120 partes erit linea ET 33 minuta, et erit arcus qui est super eam 32 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum EBT ortogonium est 360 partes. Quapropter erit angulus EBT 32 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, et erit angulus BEM totus secundum istas partes sex partes et 12 minuta, et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes erit tres partes et sex minuta. Fuit ergo longitudo stelle in habitudine secunda precedens longitudinem propinquiorem tribus partibus et sex minutis. Et iam ostensum fuit quod eius longitudo fuit in habitudine prima posterior a longitudine longiore 72 partibus et 11 minutis. Provenit ergo longitudo ab habitudine prima ad habitudinem secundam que videtur ex eo quod remanet ad complendum semicirculum, et est 104 partes et 43 minuta. Et illud est conveniens longitudini que per considerationes producitur.

Ponam igitur etiam tertie habitudinis formam. Et quia angulus MRG secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes est iam ostensum quod est 30 partes et 36 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 est 61 partes et 12 minuta, erit arcus qui est super lineam DH etiam 61 partes et 12 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DRH ortogonium est 360 partes, et erit arcus qui est super lineam RH quod remanet ad complendum semicirculum, et est 118 partes et 48 minuta. Linea igitur DH, una duarum linearum que subtenduntur eis, erit 61 pars et sex minuta secundum partes quibus chorda DR est 120 partes, et linea RH secundum partes istas erit 103 partes et 17 minuta. Quapropter secundum partes quibus linea DR est due partes et 45 minuta et linea GD, que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes erit linea DH pars una et 24 minuta et linea quidem RH secundum illud exemplum due partes et 22 minuta. Et propter illud idem erit linea GH secundum istas partes 59 partes et 59 minuta, et erit linea GT reliqua 57 partes et 37 minuta secundum partes quibus aggregata linea ET est due partes et 48 minuta. Erit ergo propter illud chorda EG 57 partes et 41 minutum. Ergo secundum partes quibus linea EG est 120 partes erit linea ET 5 partes et 50 minuta et arcus qui est super eam 5 partes et 34 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum ETG ortogonium est 360 partes. Erit ergo propter illud angulus EGT 5 partes et 34 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, et erit angulus MEG totus secundum istas partes 66 partes et 46 minuta, et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes erit ipse 33 partes et 23 minuta. Hec igitur fuit summa longitudinis stelle in habitudine tertia a longitudine longiore posterioris ab ea. Iam autem fuit ostensum quod eius longitudo fuit in habitudine secunda ab hac eadem longitudine propinquiore precedens ipsam tres partes et sex minuta. Aggregatur ergo longitudo que videtur ab habitudine secunda ad ha