Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 128r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 128r …

tudo secundum equalitatem a longitudine longiore in orbe egredientis centri sit 30 partes. Dico ergo (ut non reiteremus probationem et prolongetur eius relatione numeratio et propterea quod iam fuit ostensum per figuras plures in eo quod precessit in radice secundum quam agitur in stella Mercurii et in radice secundum quam agitur in reliquis stellis) quod angulus ABE, cum fuerit datus, erit proportio linee GE ad lineam que est a centro orbis revolutionis, scilicet linea EH data. Et hec proportio proveniet secundum numerationem in unaquaque stellarum quinque cum positus fuerit angulus ABE triginta partes secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes in stella quidem Saturni proportio sexagintatrium partium et duorum minutorum ad sex partes et triginta minuta, et in stella quidem Iovis proportio sexagintaduarum partium et vigintisex minutorum ad undecem partes et triginta minuta, et in stella quidem Martis proportio sexagintaquinque partium et vigintiquatuor minutorum ad trigintanovem partes et triginta minuta, et in stella Veneris proportio 61 partium et sex minutorum ad quadragintatres partes et decem minuta, et in stella Mercurii proportio sexagintasex partium et trigintaquinque minutorum ad vigintiduas partes et triginta minuta. Angulus EGH, et est ille qui comprehendit tunc maius quod est ex augmento et diminutione propter orbem revolutionis, proveniet nobis secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes in stella quidem Saturni quinque partes et 55 minuta et medietas minuti, et in stella Iovis decem partes et 36 minuta et medietas minuti, et in stella Martis 37 partes et 9 minuta, et in stella Veneris 44 partes et 56 minuta et medietas minuti, et in stella Mercurii 19 partes et 45 minuta. Illud autem quod ex maiori quod est ex additionibus et diminutionibus provenit secundum proportiones quas posuimus ante in longitudinibus mediis secundum ordinem quo cucurrimus in stellis ut sit preparatum est sex partes et 13 minuta et 11 partes et tria minuta et 41 partes et 10 minuta et 46 partes et 22 partes et duo minuta, et in maioribus que sunt ex longitudinibus 5 partes et 53 minuta et 10 partes et 34 minuta et 36 partes et 45 minuta et 44 partes et 48 minuta et 19 partes et duo minuta, et in minoribus que sunt ex longitudinibus sex partes et 36 minuta et 11 partes et 35 minuta et 47 partes et unum minutum et 47 partes et 17 minuta et 23 partes et 43 minuta. Est ergo diversitas inter additiones et diminutiones in longitudinibus mediis quia Probably corrupt for et, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 548, line 5). Paris, BnF, lat. 14738 (181r, line 8) offers an et ligature, which can easily be misread for quia. inter eas in longitudinibus maioribus 20 partes et 29 minuta et 4 partes et 25 minuta et pars una et 12 minuta et tres partes, et est diversitas inter eas in longitudinibus mediis et inter eas in longitudinibus minoribus 23 partes et 32 minuta et 5 partes et 51 minuta et pars una et 17 minuta et pars una et 51 minuta. Et quia additionum et diminutionum que sunt longitudinum quesitarum minores sunt in longitudinibus mediis et diversitas inter eas et inter eas est decem et septem minuta et medietas et vigintisex minuta et medietas et quatuor partes et minutum unum et pars una et tria minuta et medietas et due partes et decem et septem minuta, et hec sunt ex summis superfluitatis totius quam narravimus inter longitudines medias et inter longitudines maiores in stella quidem Saturni 52 minuta et 30 secunda, et in stella Iovis 54 minuta et 50 secunda, et in stella Martis 54 minuta et 34 secunda, et in stella Veneris 52 minuta et 55 secunda, et in stella Mercurii 45 minuta et 40 secunda, et simile huic est inter longitudines medias et minores ex superfluitate, tunc nos firmavimus hec minuta in tabula octava in unaquaque tabula opposita aree in qua est numerus triginta partium revolutionis in longitudine. Sed in quibus longitudinibus sunt additiones et diminutiones plures additionibus et diminutionibus in longitudinibus mediis, addidimus etiam secundum illud exemplum superfluitatem que est inter eas, scilicet partes ex 60, sed nos non fecimus illud nisi quia accepimus summas superfluitatis inter additiones et diminutiones in eis et inter additiones et diminutiones in longitudinibus minoribus, non in longitudinibus maioribus, sicut fecimus ante. Et secundum hunc modum in reliquis comprehensionibus sive radicibus numeravimus minuta que sunt ex summis superfluitatis sex partium et sex partium a longitudine media et posuimus ea opposita numeris quorum sunt et demonstravimus rem secundum hoc, ita ut quod acciderit ex diversitate sit conveniens ei in sensu, sicut diximus, quamvis non sint cursus stellarum in ipso maiore quod est ex additionibus et diminutionibus orbis revolutionis, sed sint in reliquis partibus. Et hec est descriptio tabularum que sequitur.

⟨XI.11⟩ Capitulum undecimum: In descriptione tabularum equationis quinque stellarum erraticarum in longitudine