Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 137v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 137v …

stans, accepimus ad illud tabulam in qua sunt triginta aree et duodecem tabule. In duabus autem tabulis primis earum numeri longitudinis revolubilis firmantur in additione secundum senas et senas partes secundum quod firmatur in ceteris tabulis. In tabulis vero decem que sunt post eas sunt numeri in unaquaque stellarum quinque diversitatis equate a longitudine longiore que videtur orbium revolutionis. In prima itaque tabula in unaquaque harum stellarum decem tabularum sunt longitudines stationis prime, et in tabula secunda in unaquaque earum sunt longitudines stationis secunde. Harum quidem longitudinum quantitates accepimus etiam ex rebus quas premisimus in primis et declaravimus in longitudinibus mediis et maioribus et minoribus. Hanc autem superfluitatem in longitudinibus que sunt in eo quod est inter istas iam premisimus et abbreviavimus et exposuimus ponendo minuta que sunt in tabula octava in tabulam diversitatis illarum tabularum. Et illud est quia iam ostense sunt in omni cursu longitudinis revolubilis cum declaratione quantitatis plurime superfluitatis que est propter diversitatem longitudines orbium revolutionis etiam. Et secundum has longitudines proprie reperitur diversitas in stationibus etiam. Et primum a quo incepimus est quod nos, perperea Probably corrupt for propterea, which is also the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (192r, line 11 from the bottom) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 583, line 15 from the bottom). quod invenimus duas longitudines quas firmavimus apud longitudinem longiorem et longitudinem propinquiorem non comprehendere quod provenit ex statione cum fuerint centra orbium revolutionis in ipsa longitudine longiore et longitudine propinquiore, immo non comprehendere illud nisi quando sunt inter eas et inter illud quod provenit in unaquaque stellarum, accepimus ex istis longitudinibus quantitates que pertinent longitudini longiori ipsi et longitudini propinquiori secundum hanc semitam. Et in stella quidem Saturni et stella Iovis, propterea quod longitudines duorum orbium revolutionum earum in longitudine longiore ipsa et in longitudine propinquiore non alterant longitudines in spaciis notis per quod sit curandum, ivimus ad numeros diversitatis qui sunt inventi in his duabus stellis, et sunt numeri longitudinis earum a longitudine longiore que videtur duorum orbium revolutionum earum, et firmavimus eos in duabus areis que sunt eorum, omnem numerum in area sua, scilicet nos firmavimus numerum longitudinis longioris in area in qua est numerus 360 et firmavimus numerum longitudinis propinquioris in area in qua est numerus 180. Iam autem ostensum est in stella Saturni quod longitudo eius in longitudine longiore orbis centri egredientis a longitudine longiore orbis revolutionis sue est 67 partes et 15 minuta fere et longitudo eius in longitudine propinquiore est 64 partes et 31 minuta. Et ostensum est in stella Iovis quod eius longitudo in longitudine longiore est 55 partes et 55 minuta et eius longitudo in longitudine propinquiore est 52 partes et 49 minuta. Ivimus ergo ad numeros qui pertinent istis partibus ex longitudine longiore duorum orbium revolutionis, propterea quod illud est facilioris acceptionis, et firmavimus eos in tabulis quatuor que sequuntur istas, que sunt longitudinis, scilicet omnem numerum cum area in qua est numerus 360 longitudinis longioris, in tabula quidem tertia earum 112 partes et 45 minuta stationis prime Saturni et in tabula quarta 247 partes et 15 minuta stationis secunde eius, et secundum istud exemplum in tabula quinta 124 partes et 5 minuta stationis prime Iovis et in tabula sexta 235 partes et 55 minuta stationis secunde eius, et firmavimus in area in qua est numerus 180 longitudinis propinquioris secundum illum ordinem et dispositionem 115 partes et 29 minuta, deinde 244 partes et 31 minuta, et secundum illud exemplum 127 partes et 11 minuta, postea 232 partes et 49 minuta. In stella autem Martis, quia iam premisimus quod cum centri orbis revolutionis longitudo a longitudine longiore orbis egredientis centri est 20 partes et 50 minuta revolubiles, erit huius stelle statio et eius elongatio a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis eius 22 partes et 13 minuta, et cum fuerit eius cursus in longitudine media, erit statio et summa longitudinis stelle 16 partes et 51 minuta donec sit superfluitas in illo 5 partes et 22 minuta, et secundum partes quibus longitudo media est 60 partes (est enim maior longitudo 66 partes) et eius augmentum super hanc longitudinem mediam eius est sex partes erit longitudo in hoc spacio noto a longitudine longiore 65 partes et 40 minuta et eius augmentum super longitudinem mediam est 5 partes et 40 minuta, nos ergo multiplicavimus sex partes in 5 partes et 22 minuta et divisimus quod provenit nobis per 5 partes et 40 minuta, et provenit nobis per illud augmentum apud longitudinem longiorem ipsam super longitudinem mediam 5 partes et 41 minutum fere donec partes que sunt a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis aggregentur 22 partes et 32 minuta et partes que sunt a longitudine longiore stationis prime 157 partes et 28 minuta. Firmavimus igitur istas in tabula septima in area 360 partium. Et stationis quidem secunde 202 partes et 32 minuta, et firmavimus istas in tabula octava illius aree eiusdem. Et similiter etiam propterea quod quando est centrum orbis revolubilis elongatum a longitudine propinquiore 16 partibus et 53 minutis revolubilibus, est huius stelle statio et eius elongatio a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis 11 partes et 11 minuta donec sit augmentum in illo secundum longitudinem mediam 5 partes et 40 minuta, et est minor longitudo secundum istas partes 54 partes secundum 6 partes additas apud longitudinem mediam, et longitudo in hoc spacio noto a longitudine propinquiore orbis egredientis centri secundum eas est 54 partes et 20 minuta, et augmentum in illo apud longitudinem mediam