Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 141r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 141r …

⟨XIII⟩

Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio tertiadecima et novissima libri Almagesti undecem capitulis seriatim coornata fauste succedit.

Capitulum primum: In radicibus secundum quas agitur in cursibus stellarum quinque erraticarum in latitudine

Capitulum secundum: In modo secundum quem currit res in motu harum declinationum et reflexionum secundum has radices que posite sunt

Capitulum tertium: In quantitate declinationis et declinationis et reflexionis et reflexionis

Capitulum quartum: In modo faciendi tabulas cursuum particularium in latitudine

Capitulum quintum: In tabulis factis ad sciendam latitudinem

Capitulum sextum: In numeratione motus stellarum quinque erraticarum in latitudine

Capitulum septimum: In apparitionibus stellarum quinque erraticarum et occultationibus earum

Capitulum octavum: In hoc quod illud quod invenitur ex proprietatibus in apparitionibus Veneris et Mercurii et occultationibus eorum est conveniens radicibus que posite sunt eis

Capitulum nonum: In radice qua reperiuntur longitudines particulares a Sole in apparitionibus harum stellarum et occultationibus earum

Capitulum decimum: In tabula facta apparitionum stellarum quinque erraticarum et occultationum earum

Capitulum undecimum: In complemento libri

⟨XIII.1⟩ Capitulum primum: In radicibus secundum quas agitur in cursibus stellarum quinque erraticarum in latitudine

Et quia iam remanserunt apud nos adhuc in scientia stellarum quinque erraticarum due res, quarum una est scientia eius quod provenit ex cursibus in latitudine per cursum suum in orbe signorum et altera consideratio in longitudinibus apparitionum earum et occultationum in orbe signorum per comparationem ad Solem, et oportet etiam hic ut scientia longitudinum in latitudine cuiusque earum premittatur, quoniam iam contingit propter hanc intentionem etiam in apparitionibus et occultationibus earum diversitas quantitatem habens, tunc nos premittemus primo narrationem rerum universalium communium eis secundum quas agitur in declinationibus orbium earum, propterea quod iam invenimus unamquamque harum stellarum facientem duas diversitates in latitudine etiam, quemadmodum faciunt in longitudine duos modos diversitatis, unus quorum est secundum partes orbis signorum propter orbem egredientis centri declivem a superficie orbis signorum et alter secundum Solem propter orbem revolutionis earum. Nos ponemus hac de causa in his stellis omnibus orbem egredientis centri declivem a superficie orbis signorum et orbem revolutionis declivem a superficie orbis egredientis centri, quoniam non accidit propter illud, quemadmodum diximus in dictione nona, aliquid alterationis de qua sit curandum, neque in cursu longitudinis neque in cursu diversitatis, in eo cuius hec est summa declinationis secundum quod demonstrabimus in sequentibus. Et propterea quod iam invenimus per considerationes particulares in unaquaque earum quod quando fuerit numerus longitudinis equate et numerus diversitatis equate cuiusque earum quarta circuli, numerus quidem longitudinis equate a parte septentrionis aut a parte meridiei orbis egredientis centri et numerus quidem diversitatis a longitudine longiore que est ei propria, tunc hec stella videtur in ipsa superficie orbis signorum, nos ponemus propter hanc causam declinationes orbium earum egredientium centrorum super centrum orbis signorum, quemadmodum fecimus in Luna, et super diametros earum que transeunt per partes septentrionales et meridionales, et ponemus orbes revolutionis earum super diametros earum oppositas centro orbis signorum, et sunt diametri super quas reperitur longitudo longior et longitudo propinquior que videtur cuiusque earum. Et consideravimus etiam in his tribus stellis erraticis, et sunt Saturnus, Iuppiter et Mars, quod quando fuerit cursus earum in longitudine in sectione longiore altera orbis egredientis centri, semper videntur longiores ad septentrionem, sed earum longitudo in septentrione, cum fuerit earum cursus in longitudine propin