Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 141v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 141v …

quiore orbium revolutionis earum, erit maior longitudine earum cum fuerit cursus earum in longitudine longiore earum, et illud est finis longitudinis earum, et quando fuerit cursus earum in longitudine in sectione orbis egredientis centri propinquiore terre, videntur, quia res est econtrario illius, declinate ad meridiem magis ab orbe signorum, et quod partes septentrionales orbium earum egredientium centrorum in stella quidem Saturni et stella Iovis sunt in principio signi Libre et stelle quidem Martis sunt in postremo signi Cancri. Et fortasse erunt in ipsa longitudine longiore donec aggregetur ex illo quod quecunque plagarum orbium egredientium centrorum ipsorum fuerint super partes quas diximus orbis signorum sunt declinate quasi ad septentrionem et quecunque plagarum eorum fuerint super partes condiametrales eis sunt declinate quasi ad meridiem cum simili illius quantitatis declinationis, orbium autem revolutionis longitudo propinquior est semper in parte ad quam declinant orbes egredientium centrorum, et eorum diametri que sunt ortogonaliter super diametros eorum que videntur per longitudinem longiorem eorum sunt semper equidistantes superficiei orbis signorum.

Et invenimus in stella Veneris et stella Mercurii quod quando fuerit cursus earum in longitudine in parte longitudinis longioris aut longitudinis propinquioris orbis egredientis centri, tunc erit motus quidem earum in longitudine propinquiore orbium revolutionis earum absque alteratione aliqua latitudinis cum motibus earum in longitudine longiore duorum orbium revolutionis earum, sed ipse erunt secundum habitudinem unam, aut declinate ad septentrionem ab orbe signorum aut declinate ad meridiem. Venus vero erit declivior ad septentrionem semper, et Mercurius erit declivior ad meridiem semper. Cursus autem earum in maiore longitudinum earum habitudines diversificantur abinvicem in ultimo diversitatis, scilicet habitudo matutinalis ab habitudine vespertina. Et diversificantur etiam habitudines duorum orbium revolutionis earum cum fuerint in longitudine longiore aut longitudine propinquiore, scilicet propter diversitatem habitudinum earum a diversitate que est ex declinatione orbis egredientis centri ad contrariam partem equaliter. Ergo erit longitudo sequens vespertina que est longitudo maior, longitudo in stella quidem Veneris in longitudine longiore orbis egredientis centri declivior ad septentrionem et in longitudine propinquiore declivior ad meridiem, et in stella Mercurii econtrario illius in longitudine quidem longiore erit declivior ad meridiem et in longitudine propinquiore declivior ad septentrionem. Et quando fuerit cursus earum equatus in longitudine in duobus nodis, tunc erunt longitudines quarum summa a longitudine longiore et a longitudine propinquiore a duabus partibus duorum orbium revolutionis earum est quarta circuli simul in superficie orbis signorum, et erit cursus earum in longitudine propinquiore secundum ultimum diversitatis a cursu earum in longitudine longiore, et erit declinatio in stella Veneris tunc quidem cum fuerit in nodo qui est in medietate circuli que est diminutionis, ad meridiem, et quando fuerit in nodo condiametrali ei, ad septentrionem, in stella autem Mercurii econtrario illius in nodo qui est in medietate circuli que est diminutionis ad septentrionem et in nodo quidem condiametrali ei ad meridiem, ita ut aggregentur ex istis rebus etiam quod declinationes orbium eorum egredientium centrorum sint mobiles et redeant in motu earum cum reversione revolutionum duorum orbium revolutionis earum, ita ut cum he due fuerint in duobus nodis, fiant cum eis in superficie una et eadem, et est superficies orbis signorum. In longitudine autem longiore et in longitudine propinquiore in stella quidem Veneris ponimus orbem revolutionis sue in ultimo longitudinis in septentrione, et in stella Mercurii ponimus orbem revolutionis sue in ultimo longitudinis in meridie. Due vero orbes revolutionis earum faciunt duas species diversitatis: Et faciunt declinare duas diametros que transeunt per duas longitudines longiores que subtenduntur ultimitati declinationis earum quando fuerint in duobus nodis duorum orbium egredientium centrorum, et reflecti faciunt duas diametros erectas ortogonaliter super has duas diametros in ultimo reflexionis sue cum fuerint in longitudine longiore aut in longitudine propinquiore duorum orbium egredientium centrorum. Et faciunt contrarium illius, scilicet ipsi ponunt duas illas diametros in superficie duorum orbium egredientium centrorum cum fuerint in longitudine longiore aut longitudine propinquiore eorum et ponunt has duas diametros in superficie orbis signorum cum fuerint in duobus nodis quorum precessit relatio. Nos namque per hoc nomen divisimus inter hanc declinationem et inter illam declinationem.

⟨XIII.2⟩ Capitulum secundum: In modo secundum quem currit res in motu harum declinationum et reflexionum secundum has radices que posite sunt

Quod vero colligitur omnino ex istis radicibus est secundum hunc modum quia orbes egredientium centrorum stellarum quinque erraticarum sunt declinati a superficie orbis signorum super centrum orbis signorum, sed eorum declinatio in his tribus stellis, scilicet Saturno, Iove et Marte, est fixa secundum habitudinem unam, quia duo cur