Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 14v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 14v …

septentrionis, quoniam Sol nunquam obumbrat supra summitatem capitum ipsorum.

De octava

Linea vero equidistans octava est in qua longitudo diei longioris est 13 hore et medietas et quarta hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 27 partes et 40 minuta, descripta supra Arnues. Et umbra estatis est quattuor partes, et umbra equalitatis est 31 partes et tertia et medietas quinte partis vicinius, et umbra hiemis est 75 partes et medietas partis.

De nona

Linea equidistans nona est in qua longioris diei longitudo est 14 hore. Et eius elongatio ab equatione diei 30 partes et 22 minuta, descripta supra infimum terre Egypti. Et umbra estatis sex partes et medietas et tertia partis, et umbra equalitatis 35 partes et sexta partis fere, et umbra hiemis 83 partes et quarta partis.

De decima

Linea equidistans decima est in qua longitudo diei longioris est 14 hore et quarta hore. Et eius elongatio ab equatione diei 33 partes et 18 minuta, descripta supra medium Sein. Et umbra estiva est 10 partes, et umbra equalitatis 39 partes et tertia et medietas sexte partis fere, et umbra hiemalis est 93 partes vicinius.

De undecima

Linea equidistans undecima est in qua longitudo diei longioris est 14 hore et medietas. Et eius elongatio ab equatione diei est 36 partes, descripta supra insulam Rhodum. Et umbra estiva est 12 partes et medietas et tertia et medietas sexte partis, et umbra equalitatis 43 partes et medietas et quarta partis, et umbra hiemalis est 103 partes et tertia partis.

De duodecima

Linea equidistans duodecima est in qua longitudo diei longioris est 14 hore et tres quarte. Et eius elongatio ab equatione diei est 38 partes et 35 minuta, descripta supra Sembret. Et umbra estiva est 15 partes et medietas et quarta partis vicinius, et umbra equalitatis est 47 partes et medietas et tertia partis vicinius, et umbra hiemalis est 114 partes et medietas et tertia et medietas quinte partis.

De tredecima

Linea equidistans tredecima est in qua longitudo diei longioris est 15 hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 40 partes et 56 minuta fere, descripta supra Scinnitas. Et umbra estiva est 18 partes et tertia et medietas quinte partis fere, et umbra equalitatis 52 partes vicinius, et umbra hiemalis 127 partes et tertia et medietas quinte partis.

De decimaquarta

Linea equidistans decimaquarta est in qua longitudo diei longioris est 15 hore et quarta hore. Et eius elongatio ab equatione diei 43 partes et duodecima partis, descripta supra Nulis. Et umbra estiva est 20 partes et medietas et tertia et medietas quinte partis fere, et umbra equalitatis est 55 partes et medietas quinte, et umbra hiemalis 141 partes fere.

De decimaquinta

Linea equidistans decimaquinta est in qua longitudo diei longioris est 15 hore et medietas hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 45 partes et unum minutum, descripta supra medium Malisnitas. Et umbra estiva est 23 partes et quarta partis fere, et umbra equalitatis est 60 partes, et umbra hiemalis est 155 partes et quarta partis.

De decimasexta

Linea equidistans decimasexta est in qua longitudo diei longioris est 15 hore et tres quarte. Et eius elongatio ab equatione diei 46 partes et 51 minuta, descripta supra fontes fluminis Astos. Et umbra estiva est 25 partes et medietas partis fere, et umbra equalitatis 64 partes vicinius, et umbra hiemalis est 171 partes et tertia et medietas sexte partis fere.

De decimaseptima

Linea equidistans decimaseptima est in qua longitudo diei longioris est 16 hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 48 partes et 32 minuta, descripta supra egressiones Bauristenis. Et umbra estiva est 27 partes et medietas partis et medietas quinte partis fere, et umbra equalitatis est 67 partes et medietas et tertia partis vicinius, et umbra hiemalis est 189 partes fere.

De decimaoctava

Linea equidistans decimaoctava est in qua longitudo diei longioris est 16 hore et quarta hore. Et elongatio eius ab equatione diei est 50 partes et quarta partis, descripta supra medium paludis Meotide. Et estiva umbra est 29 partes et medietas et quarta partis vicinius, et umbra equalitatis est 72 partes et sexta partis fere, et umbra hiemalis est 210 partes et due tertie partis vicinius.

De decimanona

Linea equidistans decimanona est in qua longitudo diei longioris est 16 hore et medietas. Et eius elongatio ab equatione diei est 51 partes et medietas partis, descripta super ultimam partem meridiei Britannie. Et umbra estiva est 31 partes et tertia et medietas sexte partis, et umbra equalitatis 75 partes et tertia et medietas sexte partis vicinius, et umbra hiemalis 229 partes et due tertie partis fere.

De vigesima

Linea equidistans vigesima est in qua longitudo diei longioris est 16 hore et tres quarte. Et eius elongatio ab equatione diei est 52 partes et 50 minuta, descripta supra egressiones Ribes. Et umbra estiva est 33 partes et quarta partis fere, et umbra equalitatis 79 partes et sexta partis fere, et umbra hiemalis 253 partes et medietas et medietas