Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 151r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 151r …

et est longitudo universalis, est quinque partes linea DE fit quinque partes et octo minuta. Sed quia fuit stella longius elongata in septentrione ab orbe signorum sex partibus et tertia partis, et quia hec est summa arcus KH et fuit proportio decem et septem partium ad vigintiseptem partes ipsa proportio sex partium et tertie partis ad partem et medietatem partis fere, tunc arcus KE erit pars una et medietas partis, et erit arcus KD reliquus, et est arcus longitudinis stelle in occasu vespertino a Sole ad illud quod est retro ipsum, tres partes et 38 minuta. Et hec etiam est forma illius.

Et etiam in forma huic simili, propterea quod angulus BED fit in ortu matutino 69 partes secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, et propter illud erit secundum partes quibus chorda subtendens est 120 partes linea minor duarum linearum continentium angulum rectum 68 partes et maior earum 99 partes, et est proportio 68 partium ad 120 partes ipsa proportio quinque partium ad octo partes et 49 minuta et proportio 68 partium ad 99 partes ipsa proportio sex partium et tertie partis ad novem partes et 13 minuta, et tunc arcus DE provenit secundum istas partes octo partes et 49 minuta, et proveniet arcus KE, et est arcus superfluitatis que est propter latitudinem, 9 partes et 13 minuta, et erit arcus DK reliquus, et manifestum est quod ipse est arcus longitudinis stelle a Sole retrorsum, 24 minuta, et iam fuit eius elongatio secundum istud exemplum ad posteriora in occasu vespertino etiam tres partes et 38 minuta, tunc motus stelle in tempore quod est in eo quod est inter occasum vespertinum et inter ortum matutinum fuit minor motu Solis in hoc tempore, scilicet minor cursu eius in proprietate suiipsius in longitudine fere propter antecessionem que est propter orbem revolutionis eius tribus partibus et 14 minutis. Et quia stella equat hanc quantitatem partium anterius secundum quod scitur de ipsa ex tabula diversitatis quando movetur, et est in longitudine propinquiore orbis revolutionis sue parte una et quarta partis, et stella secat illud secundum medium in propinquo duorum dierum, tunc apparet quod hec est summa temporis huius longitudinis quam diximus. Et illud est conveniens ei quod videmus.

Et in simili huic forme etiam ponam ut punctum E sit super principium Virginis, et est locus quando contingit ut si stella Veneris fuerit in eo in longitudine propinquiore orbis revolutionis sue, videatur declivior ad meridiem ab orbe signorum evicino illarum partium, et sunt sex partes et tertia partis. Et ponamus primum occultationem eius vespertinam. Et tunc erit angulus BED 69 partes secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Igitur secundum partes quibus chorda subtendens est 120 partes erit minor duarum linearum continentium angulum rectum 68 partes et maior earum 99 partes fere. Et quia proportiones que sunt hic sunt ille proportiones eedem que fuerunt in apparitione matutinali in Pisce et est longitudo in latitudine hic talis qualis ibi, tunc arcus EK provenit nobis secundum istas partes 9 partes et 49 minuta, et provenit arcus EL, et est arcus superfluitatis que est propter latitudinem, 9 partes et 13 minuta, et est arcus DL totus, et est arcus longitudinis stelle a Sole retrorsum, 18 partes et duo minuta. Quod ergo pertinet huic quantitati ex partibus, et sunt partes antecessionis a loco motus medii Solis et stelle, est septem partes et medietas partis fere a longitudine propinquiore orbis revolutionis secundum quod est in tabula diversitatis, sicut diximus. Et similiter etiam in ortu matutino qui est huius stelle in principio Virginis, quando erit angulus BED 154 partes secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, erit tunc secundum partes quibus chorda subtendens est 120 partes maior duarum linearum continentium rectum angulum 117 partes et minor earum 27 partes, et erunt proportiones ille etiam proportiones eedem que posite sunt in occultatione vespertina in Pisce, et proveniet nobis secundum istas partes arcus DE quinque partes et octo minuta, et arcus EL, et est arcus superfluitatis que est propter latitudinem, pars una et 30 minuta, et arcus DL totus, et est longitudo stelle a Sole ad anteriora, sex partes et 38 minuta. Et est quod pertinet istis partibus secundum illum modum a longitudine propinquiore orbis revolutionis due partes et medietas partis fere. Stella igitur Veneris movetur ab occultatione sua vespertina ad ortum matutinum istis partibus omnibus orbis revolutionis, et sunt decem partes, et ipsa non secat hanc quantitatem partium nisi in propinquo dierum quos diximus, et sunt sexdecem dies. Et illud est conveniens ei quod videtur.

Postquam igitur iam firmate sunt he res, tunc iam oportet ut reducamus considerationem nostram ad illud quod sequitur in apparitionibus stelle Mercurii que destruuntur et delentur. Et incipiamus primo ut ostendamus quod, quando est in principio Scorpionis, est eius elongatio a Sole ad posteriora, et si esset ultima longitudo que est inter ipsum et ipsam in eo, non tamen esset possibile ut videretur vespere. Ponamus itaque formam quam posuimus in apparitionibus, et ponamus ut punctum E orbis signorum sit in principio Scorpionis, et hic locus sit in quo in occasu angulus BED sit 69 partes secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Ergo erit minor dua