Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 27r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 27r …

rum quinque restauratorum fuit in medio noctis cuius mane fuit diei quarti. Sed oportuit ut fuisset in mane ad hoc ut diversitas etiam esset cum quarta diei. Et post annum in anno 33 in quarto quinque dierum restauratorum fuit in principio diei. Et hec fuit convenientior ad sequendum considerationem que fuit ante ipsam. Et post tres annos in anno 36 in quarto quinque dierum restauratorum fuit apud occasum Solis. Oportuit vero ut fuisset in media nocte ad hoc ut diversitas esset cum quarta diei tantum. Et post hoc posuit Abrachis considerationes vernales secundum veritatem verificationis earum, scilicet in anno 32 revolutionis tertie annorum Felis. Dixit ergo quod equalitas vernalis fuit in 27 die mensis Mesir in principio diei. Iam enim tunc adhesit lumen duabus superficiebus armille enee in Alexandria utrinque equaliter in hora quinta a circulo ad circulum rubeum antequam diceret considerationes positas. Vidit ergo, quando considerationes erant in una duarum equalitatum ad suam similem in considerationibus mutaguetireti, diversificari quod erat inter duas considerationes fere per quinque horas. Et que post hoc sunt considerationes, quemadmodum dixit, usque ad annum 37 conveniunt secundum augmentum quarte die. Sed post undecim annos in anno 43 in 29 die mensis Mesir post mediam noctem cuius mane fuit dies tricesimus fuit equalitas vernalis. Et hec fuit que debuit sequi considerationem que fuit in anno 32, et fuit hoc etiam conveniens in considerationibus que fuerunt post eam usque ad annos 50. Si ergo fuit in principio mensis Menub apud occasum Solis post diem et fere medietatem diei et quartam diei a consideratione que fuit in anno 43, quod est portio septem annorum inter 43 et 50 qui sunt inter duas considerationes, tunc non fuit in hac consideratione multa diversitas. Et tamen est possibile ut huic accidat aliquid erroris non in considerationibus tropicis tantum, verumetiam in considerationibus duorum punctorum equalitatis, et ut sit quantitas illius quarta diei. Si enim fuerit error qui est propter positionem instrumenti et divisionem partium eius secundum veritatem una trium milium et sexcentarum partium tantum ex partibus orbis descripti supra duos polos orbis equationis diei, tunc illud est longum in latitudine. Et quando Sol movetur per quartam partis in longitudine in orbe declivi ubi ipsum secat orbis equationis diei, pervenit error ille in diversitate fere ad quartam diei. Error vero qui fit propter positionem instrumenti erit maior si non fuerit positio eius in tempore secundum certificationem veritatis considerationis, eo quod eius preparator ipsum inclinat et movet et adiungit illud alicui rei ad hoc ut ipsum firmet. Firmabitur ergo longo tempore secundum habitudinem unam. Error ergo qui ipsi accidit in eo est quod removetur a sensu, sicut iam contingit in armillis eneis positis in locis in quibus congregantur consideratores in terris nostris, quarum superficies et superficies equationis diei estimatur esse una. Iam enim declarata est nobis per considerationem alteratio locorum earum, et illud magis in illis que sunt ex eis grosse et magis antique, et forsitan vidimus lumen in interioribus earum in tempore unius duarum equalitatum. Hec autem et horum similia sunt que vidit Abrachis non significare veritatem eorum que estimavit de diversitate temporum annorum. Et de quibusdam significationibus considerationum eius inquisitionis eclypsium lunarium dixit quia iam reperit quod illud quod est inter tempora annorum diversorum et inter tempora eorum media non est maius medietate et quarta unius diei. Quod si hec oratio esset vera, esset scientia receptibilis. Sed non est vera, quod quidem declaratur nobis ex eis que dixit et narravit. Dixit enim et narravit in quibusdam in quibus excogitavit et subtiliter aspexit ubi reperit quasdam stellas fixas propinquas eclypsibus lunaribus quas iam consideravit quantum precessit stella fixa que nominatur Spica punctum autumnale in omni eclypsi. Reperit enim secundum quod estimavit quod plurimum quo precessit ipsum fuit septem partes et medietas partis secundum proprietatem temporis et minus quam quinque partes et quarta partis. Necesse est ergo ex hac oratione, postquam non est possibile ut motus huius stelle sit in quantitate huius temporis parvi, quantumcunque dixit, quod secundum veritatem non sint Solis, per quem investigatur scientia locorum stellarum fixarum, equales anni et revolutiones. Et defuit ei quod ea in quibus excogitavit et subtiliter aspexit non est possibile compleri omnino nisi per scientiam loci Solis in eclypsi. Et ex hoc quod accepit considerationes veraciter in illis annis a duobus punctis equalitatis et conversionis significatur quod superfluum quod est inter duas considerationes non est maius quarta diei in omni anno. Et ponam ad hoc exemplum unum, quod sit consideratio que fuit in anno 32 revolutionis tertie annorum Felis. Reperit enim secundum quod estimavit quod stella Spica precessit punctum autumnale septem partibus et medietate partis. In consideratione vero que fuit in anno 43 illius revolutionis reperit stellam Spicam precessisse punctum autumnale quinque partibus et quarta partis. Et similiter posuit secundum illam estimationem et subtilem inspectionem considerationes veraciter in illis annis que sunt a punctis vernalibus, ad hoc ut per eas acciperet loca Solis que sunt in medio temporis eclypsis, et ex illis locis acciperet loca Lune, et ex locis Lune acciperet loca stellarum fixarum. Et dixit quod consideratio que fuit in anno 32 fuit in 27 die mensis Mesir et in principio diei et consideratio que fuit in anno 43 in 29 die in nocte cuius mane fuit dies 30 post mediam noctem post duos dies et medietatem et quartam