Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 2r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 2r …

similia existunt sigillatim ponam, et vocabo eam proprie nomine scientie. Et hec quidem natura quasi medium tenet inter illas duas naturas, non tantum quoniam possibile est ut intelligatur secundum sensum, sicut species comprehenditur naturalis, et absque sensu etiam, quemadmodum species comprehenditur theologica, verumetiam quia cum in omnibus essentiis existit actu, ipsa etiam temperantia This word, which is not contained in the Greek text (see G. J. Toomer (transl.), Ptolemy’s ALMAGEST, Princeton 1998, p. 36, lines 10-11), does not seem to fit in here and is probably due to a corruption. In Paris, BnF, lat. 14738 (2r, lines 16-17) it is the subject of the subclause: ... verum etiam quia temperantia communiter existit in omnibus corporibus que corrumpuntur et que non corrumpuntur ... communiter existit in omnibus essentiis mortalibus et immortalibus et que corrumpuntur et que non corrumpuntur. In eis autem que corrumpuntur existit cum alteratione forme, que non separatur a materia, sed in eis que non corrumpuntur, scilicet in natura celesti, remanet in forma sua absque alteratione. Quapropter dico quod duo reliqua genera divisionis theorice sola estimatione cognoscuntur, et non scientie veritate comprehenduntur, theologicum videlicet quia nunquam videtur neque comprehenditur, naturale vero propter motionem materie et levitatem sui cursus et velocitatem sue alterationis et parvitatem sue more, quare convenientia sapientum nunquam in eis expectatur. Genus vero doctrinale ipsum solum replet eum qui ipsum studiose reponit et vehementi investigatione inquirit scientia permanente vera absque alteratione et contrarietate. Quoniam demonstrationes que in ipso sunt secundum vias sunt in quibus non est ambiguitas, cum assumantur ex scientia numeri et mensure. Nos autem volumus ut in tota hac scientia, inquantum possumus, desudemus, et precipue in scientia corporum celestium. In hac namque scientia semper fit investigatio et consideratio de rebus que semper sunt uno modo. Quapropter possibile est ut hec scientia per seipsam comprehendatur propter sui declarationem et sui ordinis bonitatem uno modo semper existentis, quod quidem proprium est scientie vere. Hec quoque non parum valet ad reliquorum duorum modorum scientie comprehensionem, et precipue scientie Dei excelsi. Ipsa namque est scientia et via ad sciendum Deum altissimum propter rationem cum perscrutatione et intellectu, que et eis similia vere et manifeste significant Deum, qui non alteratur et non movetur neque est accidens neque est factus, quia ipsa nostre scientie quam de Deo habemus altissimo vicina existit et quia ipsa est semita ducens ad eum. Ipsa namque sola tantum de rebus semper permanentibus perseveranter inquirit et est de rebus que sunt ex genere considerationis eius quod non alteratur, et estimatio ipsius absque opere vicinatur accidentibus que sunt in revolutionibus et ordinibus motuum qui sunt in substantiis sensibilibus moventibus et motis sempiternis, in quibus non existit diversitas. Ad genus quoque naturale non parvi extat iuvaminis. Universalitas enim proprietatis nature materialis non videtur neque comprehenditur nisi ex proprietate conversionis motus localis. Quapropter et quod corrumpitur et quod non corrumpitur per motum rectum et circularem sentitur. Grave quoque et leve et agens et patiens videntur per motum a medio et per eum qui est ad medium. Preterea in actionibus quoque et honestatibus morum laudabilium non est eius necessitas parva. Immo nihil est magis adiuvans ad acuendos oculos mentis nostre et intellectus ad considerandum ea que operibus similantur divinis propter bonitatem moderaminis et equalitatis et parvitatem arrogantie et quoniam ipsa facit eum qui perseveranter eam inquirit hanc celestem puchritudinem diligere et ducit eum ad perseverantiam divini studii et coniungit eum ipsi quod anime simile est propter bonitatem forme et assimilat eum creatori suo. Nos autem laborabimus ut in amore scientie sempiternorum manentium usque ad terminum quem eorum conditor eis imposuit in sequentibus huius nostri libri addamus. Ea vero huius scientie quorum comprehensio iam completa est a scientibus ea non deviantibus, scilicet habentibus hanc scientiam et inquirentibus eam cum investigatione et studio, addiscemus. Desideramus vero addere in eis ex declaratione secundum mensuram qua possibile fuerit secundum tempus quod fuit inter nos et eos. De omnibus vero huius scientie que iam estimamus fore manifesta et posita et certificata apud nos usque ad hoc nostrum presens tempus elaborabimus librum scribere compendiosum absque disputatione et quanto plus possibile est brevem, secundum mensuram tamen qua possibile sit subtiles in arte arithmetice eum intelligere. Quia vero tempora complere volumus, ponemus quicquid possibile est conferre et quo indigent ex scientia celesti in loco sibi proprio et secundum suos ordines. Ne autem liber prolongetur, quecunque verificata sunt ex eis que ab antiquis posita sunt simpliciter solum pertranseam. Que vero comprehendere non potuerunt aut aliter quam oportuit posuerunt elaborabo perficere et speculari secundum quantitatem nostre virtutis.

⟨I.2⟩ Capitulum secundum: De ordinibus modorum huius scientie

Quod prius de hac scientia est sciendum vel premittendum est summa scientie habitudinis mensure totius terre ad totum celum, quecunque fuerit hec mensura. Dico ergo quod primum oportet nos in sequentibus ex divisionibus eius et partibus sumere investigationem scientie loci declivis orbis per quem orbem signorum intelligimus, et post sciemus que accidunt locis orbis terre habitabilibus. Deinde post hec sequemur cum diversitate que est inter horizontas eorum ab eis inseparabilium inseparabilum M., que proveniunt pro