Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 33v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 33v …

fuit queque portio sex partes, et quamque duarum quartarum que sunt a duabus partibus longitudinis propinquioris divisimus in 30 portiones equales, et fuit queque portio earum tres partes. Quoniam quantitates superflui diversitatis que est arcuum qui sunt duarum quartarum que sunt a duabus partibus longitudinis propinquioris sunt maiores quantitatibus superflui diversitatis que est arcuum equalium eis qui sunt duarum quartarum que sunt a duabus partibus longitudinis longioris.

⟨III.7⟩ Capitulum septimum: De positione tabularum motus Solis diversi

Describam autem tabularum diversitatis motus Solis etiam 45 areas in tribus partibus. In duabus autem primis partibus erit numerus partium 360 motus medii. Et ponam ut quindecem aree prime sint duarum quartarum que sunt a duabus partibus longitudinis longioris. Et ponam ut triginta aree relique sint duarum quartarum que sunt a duabus partibus longitudinis propinquioris. In tertia vero parte erunt portiones diversitatis secundum augmentum et diminutionem cuiusque numerorum motus medii. Et ista est tabularum descriptio:

Tabula diversitatis motus Solis
Partes motus medii
 
Diversitas motus Solis
Partes
Partes
 
Partes
Minuta
6
12
18
354
348
342
 
0
0
0
14
28
42
24
30
36
336
330
324
 
0
1
1
56
9
21
42
48
54
318
312
306
 
1
1
1
33
43
53
60
66
72
300
294
288
 
2
2
2
2
8
13
78
84
90
282
276
270
 
2
2
2
19
21
22
93
96
99
267
264
261
 
2
2
2
23
23
22
102
105
108
258
255
252
 
2
2
2
21
19
18
111
114
117
249
246
243
 
2
2
2
16
13
10
120
123
126
240
237
234
 
2
2
1
7
3
59
129
132
135
231
228
225
 
1
1
1
54
49
44
138
141
144
222
219
216
 
1
1
1
39
33
27
147
150
153
213
210
207
 
1
1
1
21
15
7
156
159
162
204
201
198
 
1
0
0
0
54
46
165
168
171
195
192
189
 
0
0
0
39
31
23
174
177
180
186
183
180
 
0
0
0
16
8
0

⟨III.8⟩ Capitulum octavum: De scientia loci Solis in quo est per motum eius medium

Postquam iam remansit scientia equandi locum Solis per motum eius medium cum inquisitione divisionis motuum eius in omni hora, demonstrabo illud et operabor in omnibus eis etiam, scilicet in Sole et in stellis aliis, per considerationes nostras subtiles et veraces in motibus earum. Et incipiam in hoc a principio regni Nabuchodonosor cum motibus mediis quos iam demonstravimus. Plurimum namque quod ad nos pervenit ex considerationibus memorie commendatis antiquis non est nisi ab hoc tempore. Et describam ad exemplum huius circulum cuius centrum sit centrum orbis signorum, supra quem sint A, B, G, supra centrum D, et circulum orbis centri egredientis, qui est Solis, supra quem sint E, R, H, supra centrum T, et diametrum que transit super duo centra et super punctum E, quod est longitudo longior, supra quem sint E, A, H, G, et sit punctum B orbis signorum punctum autumnale, et protraham duas lineas BRD et RT, et producam lineam RD, et protraham super ipsam perpendicularem a puncto T, que sit TK. Et quia punctum B est principium Libre et punctum G est longitudo propinquior et est supra quinque partes et medietatem partis Sagittarii, erit arcus BG 65 partes et 30 minuta, et angulus BDG, qui est equalis angulo TDK, erit 65 partes et 30 minuta secundum quantitatem qua quatuor anguli recti sunt 360 partes, et secundum quantitatem qua sunt duo anguli recti 360 partes erit 131 partes. Quapropter erit arcus qui est supra lineam TK 131 partes secundum quantitatem qua erit circulus continens triangulum DTK ortogonium 360 partes, et eius chorda, que est TK, 109 partes et 12 minuta secundum quantitatem qua erit chorda DT ut diameter 120 partes. Secundum quantitatem ergo qua erit linea DT quinque partes et chorda RT 120 partes erit linea TK quatuor partes et 33 minuta, et arcus qui est supra ipsam quatuor partes et 20 minuta secundum quantitatem qua erit circulus continens triangulum ortogonium RTK 360 partes. Quapropter erit angulus TRD quatuor partes et 20 minuta secundum quantitatem qua sunt duo anguli recti 360 partes, et secundum quantitatem qua erunt quatuor anguli recti 360 partes erit due partes et 10 minuta. Et secundum eam erit angulus RDG 65 partes et 30 minuta. Angulus ergo HTR reliquus,