Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 37v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 37v …

centum milia et trigintaduo milia et ducenta et octuaginta. Cum ergo diviserimus illud per numerum dierum mensium quinque milium et quadringentorum et quinquagintaocto, qui sunt 164177 dies et 58 minuta et 58 secunda et 3 tertia et 20 quarta, proveniet nobis portio medii cursus Lune in latitudine unius diei, que est 13 partes et 13 minuta et 45 secunda et 39 tertia et 48 quarta et 56 quinta et 37 sexta. Et etiam cum nos minuerimus ex medio cursu Lune diei medium cursum Solis diei, erit residuum longitudo media que est inter Solem et Lunam per motum medium diei, que est 12 partes et 11 minuta et 26 secunda et 41 tertia et 20 quarta et 17 quinta et 59 sexta. Et quemadmodum iam prediximus per capitula que assumemus in eis que sequentur similia huius inquisitionis, inveniemus motum Lune diei in longitudine. Nos namque reperiemus hoc non diversum a loco quem posuit Abrachis. Et manifestum est quod longitudo media similiter erit. Diversitatem vero inveniemus minui ab hoc loco 11 quartis et 46 quintis et 39 sextis, donec fiet portio medii cursus diversitatis Lune diei 13 partes et 3 minuta et 53 secunda et 56 tertia et 17 quarta et 51 quinta et 59 sexta. Sed et latitudinem inveniemus iam augmentari super locum positum 8 quartis et 39 quintis et 18 sextis, donec fiat portio medii cursus Lune in latitudine diei 13 partes et 13 minuta et 45 secunda et 39 tertia et 48 quarta et 56 quinta et 37 sexta. Et similiter cum acceperimus ex motu diei cuiusque horum que prediximus partem vigesimamquartam, erit motus medius hore unius, sed in longitudine 32 minuta et 56 secunda et 27 tertia et 26 quarta et 23 quinta et 46 sexta et 15 septima, motus vero diversitatis hore 32 minuta et 39 secunda et 44 tertia et 50 quarta et 44 quinta et 39 sexta et 57 septima et 30 octava, motus vero latitudinis hore 33 minuta et 4 secunda et 24 tertia et 9 quarta et 32 quinta et 21 sexta et 32 septima et 30 octava, sed residuum longitudinis que est inter Solem et Lunam cursuum eorum mediorum 30 minuta et 28 secunda et 36 tertia et 43 quarta et 20 quinta et 44 sexta et 57 septima et 30 octava. Et cum multiplicaverimus cursum cuiusque eorum que prediximus diei in 30 et minuerimus ex eo quod aggregatur revolutiones integras, fiet residuum cursus medius mensis unius, sed in longitudine quidem 35 partes et 17 minuta et 29 secunda et 16 tertia et 45 quarta et 15 quinta, cursus vero diversitatis mensis unius 31 partes et 56 minuta et 58 secunda et 8 tertia et 55 quarta et 59 quinta et 30 sexta, sed medius cursus latitudinis mensis 36 partes et 52 minuta et 49 secunda et 54 tertia et 28 quarta et 18 quinta et 30 sexta, residuum vero longitudinis que est inter Solem et Lunam cursuum eorum mediorum mensis quinque partes et 43 minuta et 20 secunda et 40 tertia et 8 quarta et 59 quinta et 30 sexta. Et etiam cum multiplicaverimus cursum diei uniuscuiusque eorum que prediximus in numerum dierum anni Egyptii, qui sunt 365 dies, et minuerimus ex eo quod aggregabitur ex unoquoque eorum revolutiones integras, fiet residuum medius cursus anni, sed in longitudine quidem 129 partes et 22 minuta et 46 secunda et 13 tertia et 50 quarta et 32 quinta et 30 sexta, cursus vero diversitatis anni 88 partes et 43 minuta et 7 secunda et 28 tertia et 41 quarta et 13 quinta et 55 sexta, residuum vero cursus latitudinis anni 148 partes et 42 minuta et 47 secunda et 12 tertia et 44 quarta et 25 quinta et 5 sexta, longitudo autem que est inter Solem et Lunam cursuum eorum mediorum 129 partes et 37 minuta et 21 secunda et 28 tertia et 29 quarta et 23 quinta et 55 sexta. Deinde post hoc multiplicabimus residuum cuiusque eorum que prediximus anni in 18, scilicet numerum annorum coniunctorum, ad hoc ut sit preparatum in tabulis, et proiiciemus ex eo quod aggregatur ex unoquoque revolutiones integras, et fiet residuum cursus medius 18 annorum, sed in longitudine 168 partes et 49 minuta et 52 secunda et 9 tertia et 9 quarta et 45 quinta, residuum vero cursus diversitatis 18 annorum 156 partes et 56 minuta et 14 secunda et 36 tertia et 22 quarta et 10 quinta et 30 sexta, residuum autem cursus latitudinis 18 annorum 156 partes et 50 minuta et 9 secunda et 49 tertia et 19 quarta et 31 quinta et 30 sexta, residuum vero longitudinis que est inter Solem et Lunam cursuum eorum mediorum 18 annorum 173 partes et 12 minuta et 26 secunda et 32 tertia et 49 quarta et 10 quinta et 30 sexta.

⟨IV.4⟩ Capitulum quartum: De artificio tabularum motuum Lune mediorum

Describam autem motuum Lune horum quatuor modorum tabulas in duodecem partibus quorum cuiusque motus sint tres partes quinque temporum, quemadmodum in Sole descripsimus, et dividam unamquamque partem in septem tabulas in longitudine et quadragintaquinque areas in latitudine, scilicet partium et minutorum et secundorum et tertiorum et quartorum et quintorum et sextorum etcetera. Et signabo in tabulis prime partis ex partibus motus longitudinis numerum annorum coniunctorum et motus Lune in longitudine in eis, et in tabulis partis secunde numerum annorum separatorum et motus Lune in longitudine in eis, et sub eis numerum horarum et