Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 45r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 45r …

eorum, quoniam ipsi sunt equales, erit secundum illam quantitatem novem partes et 35 minuta. Et ipse sunt partes secundum quantitatem quarum cursus Lune verus in eclypsi quidem prima fuit diminutus a loco nodi capitis. Et in eclypsi secunda fuit augmentatus secundum quantitatem illarum partium supra locum nodi caude. Totus ergo arcus AR erit 10 partes et 34 minuta, et arcus HG residuus erit 9 partes et 22 minuta. Propter hoc ergo erit cursus revolutionis Lune medius in eclypsi quidem prima diminutus a loco nodi capitis 10 partibus et 34 minutis. Et fuit elongatio eius a longitudine longiore septentrionis 280 partes et 34 minuta. Et in eclypsi secunda fuit addens supra nodum caude novem partes et 22 minuta. Et fuit elongatio eius a longitudine longiore septentrionis 80 partes et 38 minuta. Et illud est quod oportuit nos demonstrare.

Et quia superfluitas in latitudine que fuit a tempore quod fuit inter locum Lune in radice usque ad tempus medium eclypsis prime est 286 partes et 19 minuta, tunc si nos minuerimus has partes ex 280 partibus et 34 minutis que sunt loci Lune in eclypsi prima postquam addiderimus super eas revolutionem unam, erit quod residuum fuerit locus revolutionis latitudinis a longitudine longiore septentrionis in primo anno annorum Nabuchodonosor in prima die mensis Thot, qui est unus mensium Egyptiorum, in media die, scilicet 354 partes et 15 minuta. Et in comprehensione eorum que erunt ex computatione coniunctionis Lune et impletionis in hoc cursu non indigemus diversitate secunda quam nominavimus, neque est nobis necessaria in hoc loco. Et ponam tabulas secundum divisionem partium per lineas etiam sicut descripsimus tabulas Solis. Et assumemus in eo proportionem 60 ad 5 partes et ad quartam partis. Et dividam quemadmodum divisimus in Sole, scilicet duas quartas que sunt a duabus partibus longitudinis longioris secundum sex partes et sex partes, et duas quartas que sunt a duabus partibus longitudinis propinquioris secundum tres partes et tres partes, donec sint divisiones tabularum similes eis que sunt in tabulis Solis, scilicet quadragintaquinque aree in latitudine in tribus partibus trium tabularum. Sed in duabus primis tabulis erit numerus partium diversitatis. In tertia vero tabula erunt portiones que contingunt portioni cuiusque numerorum ex augmento et diminutione. Et erit diminutio in numeratione longitudinis et latitudinis cum fuerit numerus qui aggregatur ex diversitate loci longitudinis longioris in orbe revolvente usque ad 180 partes, et erit additio cum fuerit numerus plus 180 partibus. Et hec est tabularum descriptio:

⟨IV.10⟩ Capitulum decimum: De descriptione tabularum diversitatis Lune prime simplicis

Tabula diversitatis Lune prime simplicis
Numeri communes
 
Additiones et divisiones
Prima
 
Secunda
 
Tertia
Partes
 
Partes
 
Partes
Minuta
6
12
18
 
354
348
342
 
0
0
1
29
57
25
24
30
36
 
336
330
324
 
1
2
2
53
19
44
42
48
54
 
318
312
306
 
3
3
3
8
31
51
60
66
72
 
300
294
288
 
4
4
4
8
24
38
78
84
90
 
282
276
270
 
4
4
4
49
56
59
93
96
99
 
267
264
261
 
5
5
5
0
1
0
102
105
108
 
258
255
252
 
4
4
4
59
57
53
111
114
117
 
249
246
243
 
4
4
4
49
44
37
120
123
126
 
240
237
234
 
4
4
4
32
25
17
129
132
135
 
231
228
225
 
4
3
3
7
57
46
138
141
144
 
222
219
216
 
3
3
3
35
23
10
147
150
153
 
213
210
207
 
2
2
2
57
43
28
156
159
162
 
204
201
198
 
2
1
1
13
57
41
165
168
171
 
195
192
189
 
1
1
0
25
9
52
174
177
180
 
186
183
180
 
0
0
0
35
18
0

⟨IV.11⟩ Capitulum undecimum: Quod quantitas diversitatis Lune non est propter diversitatem horum duorum modorum, sed propter diversitatem numerationis et erroris in sermone Abrachis

Quantitas diversitatis Lune in sententia Abrachis non est propter diversitatem modorum, sed propter diversitatem revolutionum. Et postquam hoc est secundum quod iam ostensum est, tunc secundum veritatem inquirimus qua de causa in eclypsibus lunaribus quas posuit Abrachis in investigatione harum diversitatum non est proportio similis proportioni quam declaravimus et non convenit proportio prima, que iam affirmata est per modum orbis centri egedientis, proportioni secunde, que est per modum orbis revolventis. Verum in ostensione prime ipse aggregat proportionem medietatis diametri orbis centri egredientis ad lineam que est inter duo centra, scilicet centrum ipsius et centrum orbis signorum, que est proportio trium milium et centum et quadragintaquattuor partium ad trecentas et vigintiseptem partes et duas tertias partis fere, et ipsa est proportio 60 ad 6 partes et 15 minuta. Et in declaratione secun