Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 46r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 46r …

Sol in his diebus 173 partes et 28 minuta. Sed secundum hoc quod operatus est Abrachis fuit longitudo huius temporis quod fuit inter has duas eclypses 177 dies et 13 hore et medietas et quarta hore equales, et cursus Solis in eo 173 partes excepta octava partis. Et dixit quod eclypsis tertia etiam fuit in tempore Andree regis Athenarum, scilicet civitatis philosophorum, sextodecimo die mensis Thot transacto, cuius mane fuit dies decimusseptimus. Et dixit quod Luna eclypsata fuit tota a parte orientis estivalis post quattuor horas transactas a principio noctis. Et fuit hoc in anno trecentesimo et sexagesimoseptimo annorum Nabuchodonosor decimosexto die transacto mensis Thot, cuius mane fuit dies decimusseptimus, ante medietatem noctis duabus horis et medietate hore temporalis. Et quia Sol fuit in secunda parte Sagittarii, erit hora una nocturna in Babilonia circiter decem et octo tempora. Due ergo hore et medietas hore temporales erunt tres hore equales. Propter hoc ergo fuit principium eclypsis post medium diem Iomin decimisexti novem horis. Et quia Luna tota fuit eclypsata, fuit totum tempus quattuor hore equales. Et manifestum est quod tempus medium fuit post medium diem Iomin sextidecimi undecem horis. Oportuit ergo ut esset tempus medium eclypsis in Alexandria post decem horas et sextam hore equales transactas post medium diem iomin decimisexti. Et tempus quod fuit loci Solis et Lune ac si esset in radice a principio regni Nabuchodonosor usque ad hanc horam trecenti sexaginta et sex anni Egyptii et 15 dies et decem hore et sexta hore equales absolute, secundum verificationem vero novem hore et medietas ac tertia hore. Et invenimus in illo tempore locum Solis verum decimamseptimam partem et trigesimum minutum Sagittarii et locum Lune per cursum suum medium decimamseptimam partem et vigesimum minutum Geminorum, sed secundum veritatem decimamseptimam partem et vigesimumoctavum minutum, quoniam elongatio eius in diversitate fuit a longitudine longiore in orbe revolvente 181 partes et 12 minuta. Et aggregata longitudo temporis que fuit inter eclypsim secundam et eclypsim tertiam erit 177 dies et due hore equales. Et erit cursus Solis in eo 175 partes et 44 minuta. Abrachis vero iam posuit longitudinem huius temporis etiam 177 dies et horam et duas tertias hore et partes Solis 175 partes et octavam partis. In numeratione autem prima sua huius temporis iam videtur error in diebus quidem tertia hore equalis et in partibus circiter tres quinte partis. Et quod adducit hunc errorem diversitatis in quantitates proportionum non est parvum. Et moveamus nos ad eclypses tres postremas quas ipse posuit et rememoratus est. Et dixit quod earum considerationes fuerunt in Alexandria. Et dixit quod eclypsis prima earum fuit in anno vigesimoquarto revolutionis Philippi secunde sextodecimo die transacto mensis Mesure. Et incepit Luna in illa hora eclypsarii Probably corrupt for eclypsari, which is also the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (74r, line 4 from the bottom) (spelt eclipsari here) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 214, line 6). ante ortum suum medietate hore, et postea postremum sue eclypsis fuit in medio hore secunde, fuitque tempus medium in principio hore secunde et ante medietatem noctis quinque horis temporalibus et equalibus, eo quod Sol fuit in fine Virginis. Propter hoc ergo fuit tempus medium eclypsis in Alexandria post medium diem Iomin sextidecimi septem horis equalibus. Et fuit tempus a loco Solis et Lune ac si essent in radice in primo annorum Nabuchodonosor usque ad hanc horam quingenti et quadragintasex anni Egyptii et trecenti quadragintaquinque dies et septem hore absolute equales, sed secundum verificationem sex hore et medietas hore. Et invenimus etiam locum Solis in illa hora secundum verificationem vigesimamsextam partem et sextum minutum Virginis, et locum Lune per cursum suum medium vigesimamsecundam partem Piscis, et secundum verificationem vigesimamsextam partem et septimum minutum, quoniam eius elongatio fuit in diversitate a longitudine longiore in orbe revolvente 13 partes et 13 minuta. Et dixit quod eclypsis secunda fuit in anno quinquagesimoquinto illius revolutionis nono die mensis Mesir transacto, qui est ex mensibus Egyptiorum. Et fuit eius initium post quinque horas et tertiam hore transactas de nocte. Et eclypsata fuit Luna tota. Et fuit initium eclypsis post medium diem Iomin noni undecim horis et tertia hore equalibus, quoniam Sol etiam fuit in fine Piscis. Et fuit tempus medium post tredecem horas et tertiam hore equales, ideo quod Luna fuit eclypsata tota. Et tempus quod fuit a loco Solis et Lune ac si essent in radice usque ad hanc horam 547 anni et 158 dies et 13 hore et tertia hore equales et vere fere. Et similiter invenimus locum Solis in illa hora 26 partem et 17 minutum Piscis, et invenimus locum Lune per cursum suum medium partem unam et 7 minuta libre, secundum verificationem vero 26 partem et 17 minuta Virginis, quoniam eius elongatio fuit in diversitate a longiore longitudine in orbe revolvente 109 partes et 28 minuta. Et est tempus quod fuit inter duas eclypses, scilicet primam et secundam, 178 dies et 6 hore et medietas et tertia hore equales. Et partes Solis 180 partes et 11 minuta. Et fuit in eis que declaravit Abrachis usque ad hoc tempus 178 dies et sex hore equales. Et partes Solis 180 et 20 minuta. Et dixit quod eclypsis tertia fuit etiam in anno 55 revolutionis secunde quinto die transacto mensis Mesure, qui est ex mensibus Egyptiorum. Fuitque initium eclypsis post sex horas et duas tertias hore transactas de nocte. Et eclypsata fuit Luna tota. Et dixit quod tempus medium eclypsis fuit post octo horas et tertiam hore preteritas de nocte. Et fuit illud post medietatem noctis duabus horis et tertia hore temporalibus. Et quia Sol fuit in medietate Virginis, fuit hora temporalis in Alexandria quattuordecem tempora et due quinte temporis. Due ergo hore et tertia hore temporales erunt due hore equales et quarta hore circiter. Quapropter fuit tempus medium eclypsis post medium diem Iomin quinti quattuordecem hore et quarta hore equales. Et fuit tempus etiam quod fuit a loco