Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 48r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 48r …

23 minuta, que sunt duplum longitudinis motus diei unius medii. Et similiter quia ambo motus, qui sunt linee que transit super punctum B et punctum D, faciunt revolutionem unam in medietate temporis medii mensurni, tunc manifestum est quod ipsi in quarta illius temporis et in medietate et quarta etiam necessario opponuntur. Per quod intelligi volo quod cum fuerint visi in duabus quadraturis mediis, erit linea centri orbis revolventis, que transit super EHB, opposita linee que transit super ED, que est longitudo longior in orbe centri egredientis et sit in longitudine eius propinqua. Manifestum est ergo, postquam hoc est quemadmodum diximus, quod non erit ex diversitate quod diversificet motum medium qui est linee EB propter orbem centri egredientis (per quod intelligi volo diversitatem similitudinis arcus DB apud arcum DH, qui est orbis centri egredientis), sed propter DAB, qui est orbis signorum, cum pertransierit ipsum Luna per motum medium equalem, quoniam eius revolutio non est supra punctum R, quod est centrum orbis centri egredientis, sed super punctum E. Neque eius diversitas est nisi propter orbem revolventem tantum, propter hoc quod cum fuerit orbis revolvens in longitudine propinquiore, erit semper addens in diversitate aut minuens ex ea equaliter, scilicet augmentum equale aut diminutionem equalem, quoniam angulus continens ipsum, qui est apud aspectum oculorum, erit maior cum fuerit in longitudine propinquiore. Universaliter ergo dico quod non erit diversitas nisi propter modum primum cum fuerit centrum orbis revolventis super punctum quod est longitudo longior, et neque erit illud nisi cum fuerit centrum orbis revolventis apud coniunctiones et oppositiones que videntur medie. Si ergo lineaverimus super punctum A orbem revolventem, supra quem sint M, N, erit proportio EA ad AM equalis proportioni quam declaravimus in eclypsibus. Et maior diversitas que erit erit cum fuerit transitus orbis revolventis super punctum H, quod est nota longitudinis propinquioris orbis centri egredientis, sicut orbis descriptus super H, super quem sunt duo puncta S et T, et illud est quod videtur apud duas quadraturas medias. Proportio igitur SH ad EH erit maior omnibus proportionibus que aggregantur ex locis aliis, quoniam linea SH, que est a centro orbis revolventis est una equalis semper. Quapropter erit linea EH, que est a centro terre minor omnibus lineis que progrediuntur ad orbem centri egredientis cum paribus combinatis.

⟨V.3⟩ Capitulum tertium: De scientia quantitatis diversitatis Lune que est propter Solem

Ut autem sciamus quantitatem diversitatis maioris cum fuerit transitus orbis revolventis in longitudine propinquiore orbis centri egredientis, consideravimus longitudines Lune a Sole in quibus est cursus Lune medius secundum propinquitatem. Maior enim diversitas Lune et longitudo Lune media a Sole quarta orbis erit fere cum fuerit orbis revolvens in longitudine propinquiore orbis centri egredientis. Et etiam cum fuerit ita, non erit Lune diversitas aspectus in longitudine. Illud namque erit cum fuerit sicut diximus et fuerit quod videtur ex consideratione apud elongationem in longitudine equale longitudini vere. Tunc enim erit inventio diversitatis secunde secundum veritatem. Et cum nos posuerimus nostram inquisitionem secundum has considerationes, inveniemus quod cum fuerit orbis revolvens in longitudine propinquiore, tunc erit diversitas maior apud transitum quidem medium septem partes et due tertie partis fere et apud diversitatem primam due partes et due tertie partis. Et exemplificabo illius exemplum, ut declaretur nobis illius comprehensio et cognitio. Consideravimus Solem et Lunam in anno secundo annorum Antonini 25 diebus mensis Camenut transactis, qui est unus ex mensibus Egyptiorum, et post ortum Solis et ante meridiem quinque horis et quarta hore equalibus. Et fuit Sol visus per considerationem in decimaoctava parte et medietate et tertia partis Aquarii. Et fuit medium celi in illa hora quarta pars Sagittarii. Et fuit Luna visa in nona parte et duabus tertiis partis Scorpionis. Et similiter fuit locus eius secundum veritatem. Et quia ipsa fuit in primis partibus Scorpionis, fuit eius elongatio in Alexandria a linea meridiei ad occidentem in longitudine circiter horam et medietatem hore. Et non fuit ei diversitas aspectus sensibilis. Et fuit tempus quod fuit inter locum Solis et Lune in primo annorum Nabuchodonosor usque ad hanc considerationem octingenti et octuagintaquinque anni et ducenti et tres dies et 18 hore et medietas et quarta hore equales absolute et vere. Et invenimus locum Solis per cursum eius medium decimamsextam partem et vigesimumseptimum minutum Aquarii et secundum veritatem decimamoctavam partem et quinquagesimum minutum, et illud est equale ei quod consideravimus per instrumentum. Et fuit locus Lune in illa hora secundum modum primum per medium cursum in longitudine decimaseptima pars et vigesimum minutum Scorpionis. Et fuit eius elongatio media a Sole circiter quartam circuli. Et fuit elongatio diversitatis a longitudine longiore in orbe revolvente 87 partes et 19 minuta, in quibus fuit etiam diversitas maior. Fuit ergo cursus Lune verus minor medio septem partibus et duabus tertiis partis loco quinque partium que fuerunt ex diversitate prima. Et etiam ut declaretur nobis in eis que demonstrabimus quantitas diversitatis et ex eis que posuit Abrachis ex considerationibus similibus horum motuum, ponam unam suarum considerationum, quam dicit fuisse in anno quinquagesimo revolutionis tertie Philippi sexdecem diebus transactis mensis Acthica, qui est ex mensibus Egyptiorum, supra duas ter