Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 66v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 66v …

tis verificatis cum scientia loci Lune in latitudine, et qualiter possimus inquirere de eo breviter et de applicationibus eclypticis que procul dubio erunt, et qualiter sciantur earum magnitudines et tempora tenebrarum earum, iam posuimus ad cognoscendum illud tabulas, eclypsium quidem solarium tabulas duas et eclypsium lunarium tabulas duas. Et posuimus illud cum fuerit Luna in longitudine sua maiore et in longitudine sua minore. Et posuimus superfluitatem additionum tenebrarum secundum partem et partem duodecimam diametri que obscuratur cuiusque duorum luminarium. Primam vero tabulam, que est eclypsium solarium continentem terminos eclypticos qui erunt cum fuerit Luna in longitudine sua maiore, describam secundum vigintiquinque areas et secundum quattuor tabulas. Et erunt due prime tabule harum quattuor continentes cursum Lune qui videtur in latitudine in orbe declivi in unaquaque tenebrarum. Et quia diameter quidem Solis est 31 minuta et 20 secunda et de diametro quidem Lune iam ostensum est quod cum fuerit in longitudine sua maiore, erit secundum illam quantitatem 31 minuta et 20 secunda, propter hoc cum fuerit longitudo centri Lune que videtur a centro quidem Solis in orbe magno descripto super duo centra 31 minuta et 20 secunda et a nodo quidem in orbe suo declivi secundum proportionem cuius iam premisimus narrationem sex partes, erit tunc primum quod continget Luna Solem. In areis vero primis duarum tabularum ponam in prima quidem 84 partes et in secunda 276 partes, sed in postremis areis in tabula quidem prima etiam 96 partes et in secunda etiam 264 partes. Et quia portio unius partis duodecime diametri Solis orbis declivis est 30 minuta partis unius fere, posuimus hic 30 minuta ipsam superfluitatem que additur et minuitur in his duabus tabulis. Et incipiam in eis ab extremis areis usque ad medium earum. Et firmabo in medio earum 90 partes et 270 partes. Et ponam in tabula tertia magnitudinem quantitatum tenebrarum. In areis quidem que sunt in extremitatibus ponam contactum cifre et cifre, et in eis quidem areis que sequuntur post eas digitum unum in loco unius partis duodecime diametri, et similiter in areis que residue sunt. Et ponam additiones earum secundum digitum unum donec perveniatur ad aream mediam que est ad quam pervenit numerus 12 digitorum. Et ponam in tabula quarta transitus centri Lune qui erunt in totis tenebris, ita quod non computabuntur cum eis que accidunt illi ex motibus Solis aut que accidunt ex diversitatibus aspectus Lune. Et ponam in differentia secunda, que est eclypsium solarium continente terminos eclypticos qui erunt in longitudine Lune minore, sicut quod est in differentia prima, sed illud in vigintiseptem areis et quattuor tabulis. Et quia iam ostensum est quod medietas diametri Lune in longitudine sua minore est 17 minuta et 40 secunda secundum quantitatem qua erit medietas diametri Solis 15 minuta et 40 secunda, tunc cum Luna primum contigerit Solem, erit longitudo centri Lune que videtur a centro quidem Solis 33 minuta et 20 secunda partis unius et ab uno duorum nodorum in orbe declivi sex partes et 24 minuta. Erunt ergo numeri latitudinis que videtur in areis que sunt in extremitatibus qui sunt 83 partes et 36 minuta et 276 partes et 24 minuta, et etiam 96 partes et 24 minuta et 263 partes et 36 minuta. Numerus autem qui est in medio digitorum propter superfluitatem additionum similem est 12 digiti et quattuor quinte digiti unius. Et tunc erit transitus more. Ponam autem unamquamque duarum differentiarum eclypsium lunarium in quadragintaquinque areis et in quinque tabulis. Et ponam in differentia prima numeros latitudinis cum fuerit Luna in longitudine sua maiore. Et quia iam ostensum est quod medietas diametri Lune, cum fuerit in longitudine sua maiore, erit 15 minuta et 40 secunda et medietas diametri umbre secundum illam quantitatem 40 minuta et 44 secunda, ergo cum primum tanget Luna umbram, erit longitudo centri eius a centro umbre in orbe magno descripto super duo centra 56 minuta et 24 secunda et a duobus quidem nodis in orbe declivi decem partes et 48 minuta. Firmabimus igitur super areas primas numerum 79 partium et 12 minutorum et numerum 280 partium et 48 minutorum, et super areas quidem postremas numerum 100 partium et 48 minutorum et numerum 259 partium et 12 minutorum. Et propter hoc fit superfluitas additionum earum et diminutionum in principio secundum portionem que debetur uni parti duodecime diametri Lune, que erit tunc 30 minuta. Et ponam in differentia secunda numeros latitudinis cum fuerit Luna in longitudine sua minore. De qua iam ostensum est quod medietas diametri Lune, cum fuerit in longitudine sua minore, erit 17 minuta et 40 secunda, et medietas diametri umbre erit secundum illam quantitatem 45 minuta munita M. et 56 secunda. Quapropter cum primum Luna contingerit umbram, erit tunc longitudo centri eius a centro quidem umbre pars una et tria minuta et 36 secunda, et a nodo quidem in orbe declivi 12 partes et 12 minuta. Quapropter firmabimus super primas areas numerum 77 partium et 48 minutorum et numerum 282 partium et 12 minutorum, et super postremas areas numerum 102 partium et 12 minutorum et 257 partium et 48 minutorum. Et ponam superfluitatem additionum earum et diminutionum secundum portionem que convenit uni parti duodecime diametri Lune, que tunc est 34 minuta. Et ponam tabulas tres (que sunt digitorum) secundum similitudinem modi solaris, et similiter tabulas que sequuntur illud continentes transitus Lune in unaquaque tenebrarum et transitus cuiusque principiorum casus et complementi eius et etiam medietatem more.