Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 73r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 73r …

⟨VII⟩

Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio septima libri Almagesti quinque capitulis pulchre conflata adest.

Capitulum primum: De hoc quod longitudo stellarum fixarum que est inter quasdam et quasdam alias est longitudo una semper et quod ipse comitantur proprietates locorum suorum

Capitulum secundum: De hoc quod sphera fixarum stellarum habet motum ad partem successionis signorum

Capitulum tertium: In hoc quod motus stellarum fixarum ad successionem signorum non est nisi super duos polos orbis medii signorum

Capitulum quartum: In modo scribendi differentias tabularum stellarum fixarum

Capitulum quintum: In firmatione stellarum fixarum que sunt in medietate septentrionali sphere et positione earum in tabulis

⟨VII.1⟩ Capitulum primum: De hoc quod longitudo stellarum fixarum que est inter quasdam et quasdam alias est longitudo una semper et quod ipse comitantur proprietates locorum suorum

Et postquam narravimus in dictionibus que hanc precedunt dictionem ea que accidunt in sphera recta et in sphera declivi, et etiam que accidunt in modis motuum Solis et Lune, et quod videtur in eis ex figuris secundum quod oportet, incipiemus nunc secundum quod simile est dispositione ordinum ex ordinatione orbium et qui se ad invicem sequuntur in hac scientia loqui de stellis. Sed propter illud quod sequitur ex dispositionibus incipiemus prius loqui de stellis que nominantur fixe non mobiles. Ante omnia vero premittemus ut nominemus eas. Sed propter hoc quidem quod stelle omnes videntur comitari semper figuras suas fixas longitudinibus quantitatum que sunt inter eas similibus equalis motus, est decens ut nominentur fixe non mobiles. Et propter hoc quidem quod sphere earum in qua ipse sunt sicut solidate nate in ea, videtur motus localis comitans ipsam proprius ei secundum mensurationem unam ad continuitatem signorum et ad orientem econtrario motus totius, non oportet ut nominetur sphera fixa non mota. Ipsa enim est mota versus orientem. Nos namque ita reperimus unamquamque harum duarum intentionum per ea que vidimus in hoc tempore longo et ex eis que iam estimavit Abrachis ante nos per ea que vidit de hiis duabus intentionibus in longitudine temporis, quod non est nisi cogitatio et estimatio neque sunt comprehense. Ipse enim non reperit nisi considerationes valde paucas fuisse ante eum stellarum fixarum non currentium neque reperit nisi considerationes Arsatilis et Timocharidis scriptas tantum, que quidem non sunt absque dubitatione neque sunt verificate. Nos autem, cum consideraverimus quod videtur in nostro tempore ad ea que fuerunt tunc, per eas inveniemus tunc rem comprehensam unam. Et quia illud quod scripsit Abrachis de stellis fixis non retrogradis et consideravit et inquisivit de eis fuit ex tempore longo, factum est quod ipse verificavit et firmavit et perduxit nos ad considerandum per illud secundum omnem finem et quousque Probably corrupt for quod usque, which is the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (112r, line 10 from the bottom). The Greek text is somewhat different here (cf. Toomer, loc. cit., p. 321, lines 1-2 from the bottom). ad hanc horam non sunt vise alterari a locis suis, sed ille figure quas consideravit Abrachis videntur usque hodie non diversificate a locis suis. Et neque stellarum que sunt in orbe signorum tantum quedam apud quasdam ita se habent, sed ille que sunt apud orbem signorum apud eas que sunt extra ipsum etiam. Iam autem esset ex eis que acciderent si forent stelle que sunt in orbe signorum tantum secundum modum primum quem posuit Abrachis et foret earum motus localis ad successionem signorum ut essent stelle que sunt in orbe signorum apud stellas que sunt extra orbem signorum elongate ab eis. Ita ergo declarabitur omni volenti inquirere et considerare in eo secundum dilectionem veritatis si fuerit quod videtur nunc conveniens ei quod scripsit Abrachis et affirmavit hic propter experimentum breve minimum quod ipse scripsit secundum plurimum quod possibile fuit ut esset notum. Et ut aggreget omnem considerationem earum per ea quibus declaravit ex figuris quas continent stelle que sunt extra orbem signorum secundum figuram unam aliarum apud illas et apud stellas que sunt in orbe signorum. Ipse enim affirmavit in eis que scripsit de stellis que sunt in Cancro quod stella que est in labio meridiano Cancri et stella lucida que precedit hoc labium dicta Spondilis Serpentis, et precedit caput Serpentis, et stella lucida que est ex stellis Canis Summersi, scilicet hee stelle sunt in linea recta fere. Medie tamen earum diversificatur aspectus a linea ad orientem et septentrionem quantitate digiti unius et