Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 76v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 76v …

cuius mane fuit dies tertius, ante medietatem noctis quattuor horis temporalibus, que sunt quinque hore equales, propter hoc quod Sol fuit in sex partibus Tauri. Fuit ergo consideratio apud orbem meridiei in Alexandria ante medietatem noctis quinque horis et tertia hore equalibus. Et fuerunt hore secundum equationem dierum cum noctibus suis ante medietatem noctis quinque hore et medietas et quarta hore. Et fuit centrum Lune in illa hora secundum veritatem in tribus partibus et septem minutis Tauri. Et fuit longitudo eius ad septentrionem ab orbe medii signorum in latitudine quattuor partes et medietas et tertia partis. Et fuit visus in Bithinia locus centri Lune in longitudine tres partes et quarta partis. Et fuit longitudo eius ad septentrionem ab orbe medii signorum in latitudine quattuor partes, propter hoc quod medium celi fuerunt due partes Piscis. Fuit ergo tunc longitudo lateris Pleiadum quod est ad successionem signorum in longitudine a puncto equalitatis vernalis ad successionem signorum 33 partes et quarta partis. Et fuit longitudo eius ad partem septentrionis ab orbe medii signorum in latitudine tres partes et due tertie partis. Iam ergo demonstratum est quod pars Pleiadum ad successionem signorum fuit in latitudine quidem ad partem septentrionis ab orbe medii signorum tunc et nunc secundum illas partes tres partes et due tertie partis in orbe magno descripto super duos polos eius. Et in longitudine quidem fuit motus eius ad successionem signorum a duobus punctis equalitatis vernalis tres partes et 45 minuta, propterea quod longitudo Lune fuit in consideratione quidem prima 29 partes et medietas partis et in consideratione quidem secunda 33 partes et quarta partis. Et fuit quod fuit inter duas considerationes ex tempore 375 anni. Fuit ergo motus lateris Pleiadum sequentis ad successionem signorum in omnibus centum annis pars una. Timocharides quoque scripsit quod ipse consideravit in Alexandria in anno trigesimosexto revolutionis prime revolutionum Philippi mensis quidem Alachibar Suinis transactis 15 diebus et mensis quidem Tobi quinque diebus in principio hore tertie consecuta est Luna Aschimech Inermem cum medio cingulo quod sequitur orientem equalitatis et secuit Aschimech Inermis ex diametro Lune ad partem septentrionis tertiam secundum veritatem. Et fuit annus ille annus quadringentesimus et quinquagesimusquartus annorum Nabuchodonosor et quinque diebus transactis mensis Tobi, qui est ex mensibus Egyptiorum, cuius mane fuit dies sextus, ante medietatem noctis quattuor horis temporalibus, que fere sunt equales, quoniam Sol fuit in quinque partibus Piscis. Et colligitur ut sint hore que fuerunt ante medietatem noctis secundum equationem dierum cum noctibus suis ille hore fere. Et in illa hora fuit etiam locus centri Lune in longitudine secundum veritatem 21 partes et 21 minutum Virginis, scilicet quia longitudo eius a puncto tropico estivali ad successionem signorum fuit 81 partes et 21 minutum. Et fuit longitudo eius ab orbe medii signorum ad partem meridiei pars et medietas partis et tertia partis. Et secundum visum fuit longitudo eius a puncto tropici estivi in longitudine 82 partes et 12 minuta. Et fuit longitudo eius ab orbe medii signorum ad meridiem due partes fere. Fuit ergo medium celi in illa hora medium Cancri. Et fuit longitudo Aschimech Inermis a puncto tropici estivi in illa hora propter illud cuius iam precessit narratio 82 partes et tertia partis. Et fuit longitudo eius ab orbe medii signorum ad partem meridiei due partes. Postea similiter dixit quod in anno quadragesimooctavo illius revolutionis sex diebus remanentibus de mense Begueni Risuinis, et sunt septem dies transacti mensis Thut, post medietatem hore decime transactam et apud elevationem Lune ab horizonte fuit visa Aschimech Inermis contingere Lunam a parte septentrionis vere. Et fuit tempus annus quadringentesimus et sexagesimussextus annorum Nabuchodonosor septimo die transacto mensis Thut, cuius noctis mane fuit dies octavus, quemadmodum ipse quidem scripsit post mediam noctem tribus horis et medietate hore temporalis, que erunt quattuor hore et octava hore equales fere, propterea quod Sol fuit fere in medio Scorpione, secundum vero quod oportet post medietatem noctis duabus horis et medietate hore, quoniam post has horas precedentes erit medium celi 22 partes et medietas partis Geminorum. Et erit illud quod elevatur de Virgine ille partes. Et in illis partibus fuit tunc Luna elevata in eis que dixit. Secundum equationem vero dierum cum noctibus suis invenimus eam post medietatem noctis duabus horis equalibus tantum, secundum veritatem vero in hora in qua fuit longitudo centri Lune etiam a puncto tropici estivi 81 partes et 30 minuta. Et fuit longitudo eius ad meridiem ab orbe medii signorum due partes et medietas partis et sexta partis. Et secundum visum fuit longitudo eius in longitudine 82 partes et medietas partis. Et fuit visa eius longitudo ab orbe medii signorum ad partem meridiei due partes et quarta partis. Fuit ergo longitudo Aschimech Inermis secundum hanc considerationem etiam ab orbe medii signorum ad partem meridiei ille due partes fere. Et fuit eius longitudo a puncto tropici estivi 82 partes et medietas partis. Et fuit motus Aschimech Inermis in istis duodecem annis qui sunt inter duas considerationes ad successionem signorum a puncto tropici estivi sexta partis unius fere. Et dixit Mileus mensurator quod ipse consideravit Rome in anno qui fuit primus annorum Traiani quintodecimo die transacto mensis Mesir, cuius mane fuit dies sextusdecimus, apud complementum hore decime noctis. Et Luna iam obscuraverat Aschimech Inermem tunc et non apparuit usque ad finem hore undecime. Postea apparuit stella posterior centro Lune cum minore spacio diametro Lune. Et fuit eius elongatio a duobus cornibus Lune equalis. Et fuit illud