Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 77v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 77v …

litatum secundum quantitatem qua possibile fuit declarare nobis longitudinem huius temporis, et invenimus etiam quod motus eius iste non erit nisi super duos polos orbis medii signorum declivis, non super duos polos equationis diei, super quos est motus totalis primus, oportet ergo post illud ut studeamus secundum considerationes cuiusque harum stellarum et aliarum stellarum fixarum et descriptionis tabularum earum et locorum earum in hoc tempore in quo consideravimus eas et longitudines earum in longitudine et latitudine non ab orbe equationis diei, sed ab orbe medii signorum declivis, quas terminant orbes magni descripti super duos polos eius et super unamquamque stellarum scriptarum, per quos secundum quod sequitur modum huius motus erunt transitus earum in latitudine comitantes semper necessario longitudines earum ab orbe medii signorum et erunt earum longitudines in longitudine ad successionem signorum secantes arcus equales in temporibus equalibus orbis signorum. Et propter illud etiam usi fuimus illo instrumento, propterea quod motus duorum circulorum duarum armillarum que sunt in eo non est nisi super duos polos orbis declivis, quo consideravimus de stellis totum quod possibile est videri usque ad quantitatem magnitudinis sexte. Unum autem duorum circulorum quorum premisimus narrationem parabimus semper et opponemus ipsum uni stellarum lucidarum quas comprehendimus per Lunam super proprietatem portionis partis sue in qua est ex orbe signorum. Circulum vero alterum, divisum totum, cuius possibile est ut sit revolutio in latitudine super duos polos orbis declivis, parabimus etiam et opponemus ipsum stelle cuius locus inquiritur, donec videatur ex foramine quod est secundum proprietatem circuli sui cum visione stelle alterius. Cum enim fuerit illud, declarabuntur nobis breviter transitus stelle cuius inquiritur locus ambo simul per circulum instrumenti. Locum quidem eius in longitudine determinabit locus sectionis communis circuli sui et circuli orbis signorum, et locum quidem eius in latitudine comprehendit arcus quem secat, qui est inter sectionem cuius premissa est narratio et inter foramen quod est super stellam.

⟨VII.5⟩ Capitulum quintum: De firmatione stellarum fixarum in medietate sphere septentrionali et positione earum in tabulis

Ut autem sit nobis iste modus firmus paratus, parabimus in fine nostri libri huius stellas sphere corporalis in differentiis tabularum secundum quattuor divisiones et firmabimus in unaquaque earum de stellis que sunt in omni signo, in prima quidem earum formas earum, et in secunda quidem quod aggregatur ex locis duodecem signorum in longitudine que fuerunt in primo anno principii regni Antonii ad principia quattuor que sunt a duobus punctis duorum tropicorum et a duobus punctis duarum equalitatum, et in tertia quidem longitudines earum ab orbe medii signorum, et in quarta ordines quidem quantitatum magnitudinis earum. Longitudines vero earum in latitudine firmabimus semper secundum quantitatem unam. Sed earum locorum in longitudine et earum transituum qui sunt in reliquis temporibus in quibus possibile est eas equare breviter portionem que provenit ex partibus ei quod est inter locum stelle in radice et inter locum eius quesitum, qui est in omnibus centum annis temporis pars una, minues ergo illis ex loco in tempore antiquo et addes ipsum super locum in tempore moderno. Ea vero super que significant nomina formarum imaginabimur secundum quod sequitur etiam modum harum stellarum et quod sequitur terminos qui sunt super duos polos orbis signorum. Nos namque iam nominavimus ‘antecedentes’ (que antecedunt alias) et ‘sequentes’ (que sequuntur alias) illas stellas quarum loca sunt ex portionibus partium orbis signorum in eis quidem que precedunt ex eo et in eis quidem que sequuntur ex portionibus eius et partibus eius. Que autem nominantur ex meridionalibus aut septentrionalibus nominabimus stellas que sunt propinquiores proprietati nominis quod est super duos polos orbis signorum. Quod autem diximus de formis que sunt cuiusque stellarum, nos non accepimus neque nominavimus illas formas quas acceperunt et nominaverunt illi qui fuerunt ante nos, sicut ipsi non acceperunt nec nominaverunt eas quemadmodum illi qui erant ante eos, sed accepimus formas alias in locis pluribus secundum quod est proprius et magis necessarium mensurationi nostre earum, sicut illud quod dixit Abrachis quod est super duos humeros Virginis diximus quod est super duo latera Virginis, propterea quod longitudo que est inter eas et inter stellas que sunt in capite est maior longitudine que est inter extremitates duarum manuum. Et illud est convenientius ut comparetur ad duo latera. Ad duos namque humeros est horrendum ut comparetur omnino. Et erit illud inventum breviter secundum considerationem que est inter loca earum scripta ut comparetur ad diversitatem supra quam significant stelle.

Ubicunque invenerimus apud magnitudinem que est in tabulis stellarum fixarum notam M et super eam notam E sciamus quod illius intentio est quod est maius illa quantitate parum. Et ubicunque invenerimus apud magnitudinem notam E et super ipsam notam L sciatur quod eius intentio est quod est minus illa quantitate parum. Et ita est descriptio tabularum: