Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 91r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 91r …

prehendere longitudines stellarum quesitarum in omni hora per illam divisionem etiam et longitudines earum que sunt ab equatione diei et a duobus tropicis per descriptionem super duos polos equationis diei.

⟨VIII.4⟩ Capitulum quartum: In proprietatibus figurarum que sunt stellarum fixarum

Et postquam iam declarata est proprietas motus stellarum fixarum, superest ut loquamur de figuris earum. Figurarum igitur que sunt stellarum fixarum post figuras aliarum apud alias que sunt fixe, sicut cum quedam earum super lineam rectam sunt aut super figuram trianguli aut figuras illi similes, quedam sunt que videntur apud stellas retrogradas tantum et apud Solem et Lunam et apud partes orbis signorum, et quedam que videntur apud terram tantum, et quedam que videntur apud terram et apud stellas retrogradas simul et apud Solem et Lunam et apud partes aut fines orbis signorum. Figure autem stellarum fixarum que videntur apud stellas retrogradas aut apud sidera orbis signorum tantum in communitate quidem erunt aut cum fuerint stelle fixe et una stellarum retrogradarum super unum circulorum descriptorum super duos polos orbis signorum aut super circulos eorum diversos, ita ut sint earum longitudines secundum ternationem aut quadrationem aut sextationem, scilicet ut sint continentes angulos, scilicet aut angulum rectum aut angulum addentem super ipsum aut minuentem ab eo tertiam partem recti, et in proprietate quidem cum est possibile ut precedat unaqueque stellarum retrogradarum, scilicet ut precedat una stellarum retrogradarum unum horum circulorum. Et he stelle sunt que stant in loco orbis signorum continente transitus stellarum retrogradarum in latitudine, sed Probably corrupt for scilicet, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 407, line 7 from the bottom). Paris, BnF, lat. 14738 (138r, line 5 from the bottom) reads sed too. apud stellas quinque retrogradas apud eas que videntur ex coniunctione earum apud contactum et apud cooperimentum, apud Solem vero et Lunam apud occultationem earum et coniunctionem earum et precessionem orientalitatis earum. Nominamus autem occultationem principium lesionis cuiusque stellarum cum fuerit sub radio duorum luminarium, et nominamus coniunctionem cum cooperiunt se duo centra, et nominamus precessionem orientalitatis earum primum principium visionis stelle cum recedit de sub radiis duorum luminarium. Figure vero stellarum fixarum que sunt apud terram tantum sunt quatuor. Quas quidam homines nominant nomine quidem communi centra chordarum et nomine quidem proprio orientem et medium celi super terram et occidentem et medium celi sub terra. Ubi ergo est orbis equationis diei super summitatem capitum, omnes stelle fixe oriuntur et occidunt et sunt in linea media celi super terram semel in omni revolutione et semel in linea medii celi sub terra, et duo poli orbis equationis diei sunt apud illum locum tangentes lineam orbis horizontis et non ponunt aliquam linearum equidistantium circulatarum super seipsos, neque semper apparentem neque semper occultantem. Et ubi duo poli sunt super summitatem capitum, non oritur neque occidit aliqua stellarum fixarum. Et hic locus orbis equationis diei est locus horizontis, et est una duarum medietatum sphere quas secat orbis equationis diei apparens semper super terram, et medietas altera occulta semper sub terra, et est unaqueque stellarum in linea medii celi bis in omni revolutione, scilicet earum quedam etiam super terram et quedam earum sub terra. Locorum vero declivium, que sunt in eo quod est inter hec duo loca, sunt circuli linearum equidistantium quorum centrum est polus semper apparentes et circuli semper occulti. Stelle vero que continentur ab his circulis apud duos polos non oriuntur neque occidunt, veruntamen ipse sunt in linea medii celi bis in omni revolutione, sed Probably corrupt for scilicet, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 408, line 18). Paris, BnF, lat. 14738 (138v, line 11) reads sed too. ille stelle que sunt in circulo semper apparente sunt etiam super terram semper apparentes, et relique quidem, que sunt in circulo semper occulto, sunt sub terra semper. Ille vero que sunt super lineas equidistantes maiores oriuntur et occidunt et sunt in linea medii celi vice una super terram in omni revolutione et vice una sunt in linea medii celi sub terra. Et ex eo tempus quidem cuius initium est ab uno centrorum et reversio ad ipsum est unum in omni loco, quoniam non continetur nisi a revolutione una in sensu. Et tempus quidem cuius initium est ab uno centrorum et pervenit usque ad illud quod ei opponitur tunc quidem cum videtur apud orbem meridiei est etiam unum in omni loco, quoniam continetur a medietate revolutionis unius. Et quando quidem videtur apud horizontem et fuerit orbis equationis diei super summitatem capitum, etiam erit secundum habitudinem unam, quoniam unumquodque eorum continetur a medietate revolutionis omnium linearum equidistantium quas secat non orbis meridiei tantum, sed etiam orbis horizontis. In locis vero declivibus aliis non est tempus quod est super terram et quod est sub terra idem omnium equidistantium. Et manifestum est quoniam non in omni loco tempus quod est super terram equale est tempori quod est sub terra nisi quod est super orbem equationis diei tantum. Quoniam hunc secat tantum orbis horizontis in duo media etiam in sphera declivi. Omnes vero equidistantes alie dividuntur in arcus non similes neque equales. Et sequitur hoc ut sit tempus quod est ab oriente aut ab occidente ad unam dua