PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 16r

Facsimile

est ad Sagittae cuspidem posita martiam lunaremque efficaciam habet. Quae vero sunt in arcu ad manubrium, iovias martiasque vires habent. Globus stellarum, quae in eius sunt corpore, Solis et Martis naturam imitantur. Quae sunt in commissura atque in dorso, Marti similes sunt, quadam ex parte Mercurio. Quae in pedibus, Iovi Saturnoque. Stellae ad caudam positae in figuram quadranguli, Veneris naturam sequuntur, habet et Saturnium quiddam.

Nonam cœli formam Sagittario, qui graece est Toxotes dedicant, tum quod eius stellae ariolis, balistariis, monstris, miraculis ac portentis praesunt. Itemque et tonitruis et instrumentris, quibus vulnera fiunt. Tum quod lineae e stellis ad stellas ductae Sagittarii figuram describunt. Quae de clara sunt verum quantum ad graeca attinet, capulum idest ubi manus circumcapit intellige.

⟨22⟩ Enuntiatum XXII: De stellis Capricorni

Stellarum Capricorni, quae quidem ad cornua positae sunt Venerem imitantur, licet Martis nonnihil habeant. Quae in ore collocantur, Saturno similes sunt, quadam etiam ex parte Veneri. Quae sunt in pedibus atque in ventre, Martem Mercuriumque imitantur. Quae ad caudam, Iovem atque Saturnum.

Decimam formam Capricorno, qui graece est Aegoceros tribuunt, tum quod capris et caeteris id genus praeest, tum quod lineae e stellis ad stellas designatae, figuram claudunt Capricorni. Graecus sine nomine regiones adiicit huic ad vespertinam et meridianam regionem omnia latera Aegei maris et circa incolentes atque Corinthum, cingulo Sycion, dorso Magna maria, caudae Iberiam, capiti Thyrrenum pelagus, ventri circundantes incolas, mediis Aegiptum, Syriam.

⟨23⟩ Enuntiatum XXIII: De stellis Aquarii

Stellarum Aquarii, quae quidem ad humeros ponuntur, quaeque sunt in eius sinistra atque in veste, Mercurio Saturnoque similia faciunt. Quae in fœmoribus, magis Mercurio, minus Saturno similes sunt. Quae vero in cauda atque in lini dorso, Saturno et aliqua ex parte Iovi similes sunt. Quae ad effusionem aquae, Saturni naturam sequuntur, nonnihil etiam Iovis habent.

Undecimam cœli figuram Aquario tribunt, qui graecae est Hydrochoos, tum quod fluminibus, fontibus, aquis, foxis ac lacunis stellae illius praesunt, tum quoque quod lineae a stellis ad stellas ductae, Aquarii figuram claudunt. Graecus regiones addit huic subiectas, precedentibus Syriam, mediis Euphratem et Tygrin, Aegyptum et Libyam et flumina Aegyptia et Indum flumen, medio Calpen, Tanain atque caeteros fluvios, pedibus Austrum et Zephyrum.

⟨24⟩ Enuntiatum XXIIII: De stellis Piscium

Stellarum Piscium, quae quidem sunt ad Piscis Australis caput, eadem quae Mercurius efficiunt, Saturni quoque aliquantulum habent. Quae vero in dorso, eadem quae Iuppiter et Mercurius agunt. Stellae quae ad Piscis Australis caudam atque lineolam australem, saturniam naturam retinent, quadam ex parte Mercurium quoque imitantur. Quae sunt in dorso et spina Piscis Septentrionalis, Iovis similis sunt, nonnihil Veneris etiam habent. Quae sunt