PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 39r

Facsimile

hos fingit regulam, quam non nisi stultus ageret, ideo scias quod Ptolemaeus ubique operatur cum finibus suis. Porphyrius et Graecus et omnes Graeci et qui recte praedicere volunt, cum Ptolemaei finibus agunt, haec de finibus.

⟨II.16⟩ XVI: De locis et partibus et primo de dodecatemoriis

Ad huc autem et quidam per minores his particulas potentatus diviserunt, loca atque partes nuncupantes, locumque dicentes dodecatemorii dodecatemorium, hoc est partes duas et mediam, distribuentes etiam dominatum iis, quae deinceps sunt, signis.

Competebat optimo magistro (ut inquit Graecus sine nomine) non tamen vera tradere, sed etiam falsa et inutilia confutare. Qua ratione recte Ptolemaeus cum vera tradiderit, ut domus exaltationes triangula et fines, nunc confutat alia Aegyptiorum praecepta, ostendens esse inutilia et non naturalia et primo de dodecatemoriis. Graece enim dodecatemorion pars est duodecima signi, hoc est partes duae et media, nam XII ducta in duo et medium sunt XXX, quo numero totum signum continetur. Potest autem dodecatemorion graece, latine duodecurium dici a duodenario numero partium totius signi et dominus eius duodecurio, ut a centum centurio et a decem decurio. Invenitur autem duodecurio hac ratione, ut primum duodecurium detur domino signi, verbi causa primum duodecurium Arietis detur Marti, secundum detur domino signi sequentis, ut Veneri, quae domina est Tauri, et ita distribuentes dominatum secundum subcedentiam signorum. Quamquam quidam ignari primum signum dodecatemorium praebeant domino signi, secundum stellae sequenti, secundum situm orbium, ut primum dodecatemorium Arietis detur Marti, secundum Soli qui subcedit in orbe Marti, tertium Veneri quae est post Solem. At Ptolemaeus distribuit dominatum secundum succedentiam signorum ut patet, haec de dodecatemoriis.

⟨II.17⟩ XVII: De monomœria

Alii vero secundum alias quasdam irrationales ordinationes, partem rursus singulam ab initio stellarum unicuique consequenter per ordinem Chaldaicorum finium distribuentes.

Nunc secundo quod monomœria, quae et latine solipartia dici potest, declarat. Cum enim signum quodlibet in XXX partes dividatur etiam quodlibet XXX monomœrias habet, quaelibet enim XXX signi monomœria est. Monomœrius vero sive solipartius planeta est, qui dominus est trianguli signi, verbi causa prima Arietis pars est primum monomœrium Arietis. Monomœrius illius est primus trigonocrator Arietis utpote Sol, secundus monomœrius est trianguli secundi trigonocrator, hoc est Tauri, et sic deinceps, ut Chaldaei Chaldaei] Ghaldaei de finibus loquebantur. Dorotheus vero (ut autor est Graecus) primum Arietis monomœrium tribuit domino signi ut Marti, secundum vero domino secundi signi scilicet Tauri, videlicet Veneri, et ita consequenter secundum ordinem, quem servabant Chaldaei de triangulis circa fines, haec de monomœriis.

⟨II.18⟩ XVIII: Confutatio eorum

Verum quae persuabilem et non naturalem sed inanis gloriae rationem habent dimittemus. Illud vero fide dignum existens, non omittemus, quod et dodecatemoriorum et monomœriorum principia ab aequinoctiis atque tropicis punctis rationabile est facere, cum autores hoc ipsum maxime demonstrent, quia naturas et potestates et habitus ipsorum ex praedemonstratis videmus a tropicis et aequinoctiis principiis et non ab alioquodam causam habere. Aliis enim suppositis principiis, aut nullatenus naturis eorum uti ad initia cogemur, aut utentes, intercipere, praevaricatis atque alienatis, quae potestates ipsis custodiunt, zodiaci intervallis.

Stellae mutant nos mediante aere, quum enim aerem mutant, etiam et nos alterant. Aerem enim sensibiliter mutant potissime, quoties ad al