PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 4v

Facsimile

et cum qualitates illae proficiscantur e praedominatoribus, nacti sunt qualitates quas efficiunt dominatores et inde qualitates stellarum adivenerunt, quam rem Ptolemaeus docuit in enuntiato presenti. Ex iis proficiscitur idiotropia, cum enim Saturnus pro sui magna parte infrigidet aliquantulumque exiccet evenit, ut rebus similibus praesit, ut melancholicis, cuiusmodi sunt maniaci, iudaei, solitarii et id genus. Itemque vilibus, ut agricolis, ignaris, rudibus, stolidis, iniustis, quando haec e sicca frigidaque complexione proficiscuntur, eadem quoque ratione praeest invidis, furibus, atrocis, sui ipsius interfectoribus et caeteris id genus, ut anonymus addit in eruditionibus. Praefuit ut diximus respective non autem secundum plenarium dominium, nam illorum, quae habet in nobis, nos sumus domini et regula, ut dicit Ptolemaeus. Obiicit Picus adversus Ptolemaeum accipiens ab Albumasare, primo quidem quia concessa Ptolemaei prima ratione atque secunda, omnes stellae fixae essent frigidae et siccae, frigidae quidem quia e Sole distant, siccae quia e vaporibus elongatae. Secundo Luna est in imo orbe ut Saturnus in culminante, igitur esset ita frigida ut Saturnus et cum sit proxima vaporibus esset humida et frigida, quod ipse negat. Tertio si Saturnus quia nimis a Sole abest frigidus est, quae minus distabunt, minus frigida erunt, qua ratione Mercurius esset Luna ipsa calidior, sed pace horum dixerim isti mentem Ptolemaei non perceperunt. Ptolemaeus enim proprie ex configurationibus Solis et Lunae qualitates stellarum nactus est. Martem enim calidum Saturnum frigidum et caeteros tales tradit, quia in configurationibus Solis et Lunae quoties dominatum assumunt tales efficere qualitates observatum est, verum Ptolemaeus suadet Saturni frigiditatem quia e Solis calore multum distat. Hoc est naturam habet multum diversam e Solis natura contrarium, enim contrarii sunt effectus, sed cum Saturnus sit nimis elongatus a vaporibus, hoc est cum vapores huminos non agat, sed gelicidia sicci nonnihil habet. Saturnus itaque infrigidat quod e Sole multum differat, exiccat quia non efficit humores. Sic igitur prima deletur obiectio, quia Ptolomaeus per distantiam intelligit differentiam in natura et non in situ, modo fixae illae, quae sic e Sole distant, hoc est in natura frigidae sunt quaeque non humores agunt sed gelicidia siccae sunt. Caeterae rationes similiter delentur, quando Ptolemaeus non in situ distantiam intelligat sed in natura, modo Luna non est ita in natura distans e Sole ut docet observatio, similiter et in aliis intelligendum. Orbem vero Saturni tradunt esse partium novem ante totidemque retro, Ptolemaeus vero decem ante, decem quoque retro. Saturnus est immediatus orbi stellato et supremus stellarum, persuadent apotelesmatici quod eius domicilia sunt Capricornus et Aquarius, modo Capricornus et Aquarius sunt prima signa zodiaci, quare et Saturnus in primo stellarum situ. Secundo ut quidam dicunt conditur a caeteris planetis nullos vero ipse condit, quare caeteri intersunt inter ipsum ipsum] ipsnm et nos. Tertio ex mensura idem persuadent Cosmetrae, nam eius convexum e centro terrae distat semidiametro terrae vigesies millies centies decies, qua distantia nullus ita abest. Rationes vero geometricae dimittantur Ptolemaeo in Libro magnae compositionis.

⟨4⟩ Enuntiatum quartum: De Iovis stella

Iovis vero stella facultate videlicet eius motus, quo inter frigus Saturni et Martis fervorem movetur, qualitatem subit temperantem, nam simul calefacit et humectat, verum cum e subiectis sphaeris calidior efficiatur fœcundorum ventorum auctor ipse perhibetur.

Secunda caeli stella Iovis est, qui et grœce est Zeus, cuius qualitates temperantes esse tradit vetustas, argumento videlicet quod inter Saturni gelicidium et Martis fervorem perpetua revolutione torquetur, verum a vicinitate subiectarum sphaerarum, hoc est e Solis et Martis aliquantulum caliditatis magis capit, qua ratione a sapientibus fœcundorum atque genitalium flatuum auctor per