PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 7r

Facsimile

do quidem sit arcus inter verum et apparitionis loca descriptus nec differentia haec una ratione fit. Quando quidem est differentia locorum in longitudine et differentia in latitudine, haec qualiter sint, nunc omittimus. Quando quidem copiose perspectivi in eis loquantur, hec de loco. Consequenter post locum tradunt eclipsim, que latine est tum defectus, tum deliquium, communem esse omnibus stellis affectionem, etiam luminibus. Verum non una ratione, Luna quidem deficit telluris interventum, quoties enim inter lumina diametraliter tellus intervenit (quod fit dum alterum in draconis capite, alterum in cauda collocatur) toties defectus. Lunae est quod cum differentia aspectus non una ratione omnibus sit nec deliquium omnibus una eademque ratione omnibus erit. Sol caeteraeque stellae deliquescunt interventu Lunae, Luna enim cum corpus sit nigricans, graece est opacon, quoties ipsa inter oculos et Solem sive stellas intervenit. Sol caeteraeque deficiunt quod quoniam rationes differentiae aspectuum non sunt omnibus eaedem, nec deliquia erunt omnibus eadem caeterae stelle non posunt interventu telluris deliquescere. Tres superiores quidem non, nam umbram terrae non ingrediuntur, demostrat enim Ptolemaeus septimo Magnae constructionis libro, pyramidem umbrae telluris non pervenire ad orbem Mercurii. Duo inferiores minime, quando quidem nunquam e regione Soli diametrantur, quo argumento deliquescant, verum stellarum deliquia parva sunt. Primo quod parum luminis participant, qua ratione etiam parum deliquescunt. Secundo quod conus umbrae Lunae ad illas superas non pervenit fortasse. Tertio quod forsitan lumen aliquod suis e naturis habent e Sole vero illud pecculiare excandesit, propterea non ita deliquescunt, quin semper aliquid lucis ad sit. Propterea a peritissimis rerum cœlestium scriptoribus praetermittuntur, nec inter apotelesmata enumerantur veluti eclipses luminum. Emergit tamen non parva quaestio inter eiusmodi scientiae scriptores, quor primo Solem Venus et Mercurius lumine privent quando quidem corpora sint opaca. Secundo quor non condant tres superiores vel ne stellae ipse inferiores condant superiores. Tertio quor interventu Lunae tres superiores non deficiant et quor interventu Veneris ac Mercurii Luna non deliquescat. Potest enim Luna ipsa intercidere quando tres superiores e regione Soli diametrantur, veluti in coniunctione. Erunt enim tres superiores in culmine cœli et Sol in imo et Luna tum intervenit, possunt quoque Venus et Mercurius inter Solem et Lunam cadere etiam in coniunctione, qua ratione et tres superiores etiam deliquescent inter ventu Lunae et Luna interventu duorum inferiorum. Tertio et ultimo quor cum caeterae stellae e Sole lumen recipiant, in luminis receptione luminationes ipsae differentes non sunt, uti illae Lunae, quibus interdum plena interdum semiplena interdum cornuta spectatur. Sentiunt quidam quod duo inferiores lumine Solem non privant, tum quod Venus et Mercurius nimis perviae stellae sunt, qua ratione Solis lumen non abnegant, secus Luna est quae minus nigricat. Tum secundo quod Luna nimis nobis finitima est, duae illae stellae plurimum distant, ut perspectivi tradunt, quoties enim nigricans oculis ipsis proprius fuerit, tum magis privat. Tum tertio quod illae respectu Solis sunt nimis parvae, qua ratione tradunt superiores ab inferioribus nunquam nunquam] uunquam condi, nec interventu Lunae nec interventu caeterarum. Tum quod superiores nimis remotae sunt, tum quod inferiores perviae, tum quod Luna nimis distat. Quamquam aliqui non ignari velint caeteras superiores ab inferioribus condi ac etiam a Luna, verum quia (ut diximus) parva est luminis in eis defectio propterea insensilis fere existit. Qua ratione fit ut in luminis differentia non evarient, quando quidem nunquam totali lumine carent, veluti Luna ipsa vel hoc ideo est, quod solare lumen sibi imbibunt ex omni parte, qua ratione Luna ipsa non recipit, cum sibi lumen non undique imbibat haec raptim satis, nam uberius perspectivi scribunt. Tradunt etiam quinque stellis et luminibus ipsis communes esse, diarium et peculiarem. Motus diarius quidem is motus est, quo ab ortu in occasum stellae et lumina moventur, at peculiaris is quo contra