PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 106

Facsimile

cie ac forma, affectionis species et res, in quam illa pervasura est innotescet, duratio flammae, de eventuum intensione aut remissione, habitudo ad Solem de initio eorundem, quando primum invadent docebit; nam cum matutinae fuerint, diuque flagrarint celeriores, sin vespertinae, tardiores eventus arguunt.

⟨II.10⟩ De novilunio anni

Postquam exposita nobis est ratio universalis considerationis eorum, quae regionibus et urbibus portenduntur, sequitur nunc subtilior quaedam exquisitio eorum, quae singulis anni temporibus eventura sint, cuius rei tractatio quandam requirit de novilunio anni disputationem. Quod igitur illud principium capi oporteat in qualibet Solis conversione a reditu ad locum unde exierat, ipsa res docet cum effectu ipso, tum etiam nomine. Quale quis autem principium in circulo simpliciter constituat, omnino cogitatione non deprehendi posse videtur. In eo quidem circulo, qui permedium signorum ducitur, probabili ratione principiorum loco assumi possunt