PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 108

Facsimile

colligendarum et reponendarum frugum et quasi de novo terrae semina mandantur, bruma dies, qui antea decreverant, augere rursus ac producere incipit. Sed mihi convenientius et naturalius esse videtur, ad indicandos eventus annuos quatuor assumere principia, observatis iis, quae proxime praecesserunt, noviluniis Solis et Lunae ac pleniluniis et maxime si in quibus horum alterutrum luminum defecerit, atque ita iudicium facere de statu veris ex principio Arietis, de aestate a Cancro, de autumno a Libra, de hyeme a Capricorno. Nam ipsas quidem universales constitutiones temporum et modos Sol parit, unde et penitus imperiti mathematum praenoscunt futura, sed et signorum proprietates ad significationes ventorum et generalium qualitatum assumendae sunt. At mutationum, quae in ipsa tempora particulatim incident, incrementa aut diminutiones indicabunt univer