PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 123

Facsimile

et hac tantum ratione ab altero initio differt quod animadverso conceptu, praedici possunt ea, quae praecedunt egressum ex utero. Ac conceptus quidem inchoatio esse aliqua potest, sed egressus ex utero est principale exordium vitae tempore posterius, potentia vero aequale et praestantius; et propemodum conceptus dici posset seminis generatio, egressus autem ex utero generatio hominis. Multa enim tunc foetus adipiscitur, quae antea in aluo nondum ei aderant, ac propria quidem humanae naturae, ut sensuum actiones et corporis motus. Etsi autem positus coeli in partu non videatur primum condere naturam, tamen conducit ad hoc ut foetus exeat in lucem, postquam conveniente coeli actione maturuit; natura enim, postquam foetus perfectus est, movet eum ut exeat ex utero, tali positu coeli, qui respondet illi constitutioni, quae fuit initio conceptus. Itaque coeli positus in partu merito existimabitur