PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 136

Facsimile

mus et praecipuae significationes constituantur. Caeterum et hic et alibi semper regula tenenda est de planetarum mixtione, si plures sunt planetae et diversae naturae in loco significante, quaerendum est cuius virtus plura habeat suffragia, aut si sunt aequalia suffragia, mixtas ex ipsis qualitates convenienter ratiocinemur; sed si distant, attribuamus singulis certorum temporum eventus, priores matutinis, tardiores vespertinis. Necesse est autem statim ab initio congruere stellas loci quaesiti et caeteras, quae principalem vim habent, et quae non ab initio congruit, nullam vim habet; quo vero tempore eventus futurus sit, non solum ex significatore sciemus sed etiam ex positu ad Solem et angulis mundi.

⟨III.6⟩ De fratribus

Ex quo loco coniecturae de parentibus sumantur, dictum est. De fratribus vero, si quis generali investigatione contentus erit nec supra quam possibile est numerum et particularia exacte