PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 139

Facsimile

cidunt in ipsa generatione, ac primum tradam brevia praecepta de masculis et feminis. Sumitur autem iudicium non ab una re, sed ab utroque luminari et ab horoscopo et stellis habentibus cognationem cum horoscopo, praecipue in figura conceptus, obscurius autem in figura editi partus. In summa vero observandum est, utrum praedicta tria loca et stellae dominatrices seu plures seu omnes sint natura masculae, an vero femineae, inde iudicandum est. Sunt enim discernendae stellae quemadmodum in primis elementis huius artis dixi, masculas aut femineas ex natura signorum aut ex planetarum natura aut expositu mundano iudicari, nam in ortu sunt masculae, in occasu femineae; praeterea cum Solem antecedunt, sunt masculae, cum sequuntur, femineae sunt. Per haec omnia facienda est coniectura quae stel